|
Ideo fortassis oculi sapientis in capite ejus sunt, quia in medio
constitutus respicit principium suum, ut ibi finem faciat ubi accepit
originem. Non est enim bonum in alium finem finiri, ubi finis est
consumptionis non consummationis. Propterea homo qui ad aeternitatem
creatus est, solus inter omnia animalia vultum erectum habet, ut coelum
contempletur; et in finem consummationis tendat; et non solum visibile
hoc coelum oculis corporeis suspiciendum existimet, sed mente quoque et
cordis visione supra coelum usque ad invisibilia coeli, et spiritalia
virtutum, oculos interiores clariore atque perspicaciore intuitu
attollens, usque ad finem, qui non habet finem, in lumine aeternitatis
contemplatione conscendat. Illud est verum coelum supra omne coelum:
quod non solum coelum coeli est, sed coelum coelorum. Non primo
secundum; sed primo, et secundo tertium. Propter hoc Paulus usque ad
tertium coelum raptum se gloriatur (II Cor. XII), qui ad summum omnium
mente pervenerat: et non solum visibile coelum, quod et humana cogitatio
superare potest transierat, sed ea quoque, quae invisibilia super hoc
visibile totum creata sunt omnia transgressus ad primum principium, et
aeternitatis caput inspiciendum elevatus erat. Hoc est coelum tertium.
Primum enim coelum visibile est coelum. Secundum coelum est visibilis
coeli invisibile coelum. Tertium coelum est coeli visibilis et coeli
invisibilis invisibile coelum. Primum coelum tantum est coelum, et
terrae coelum. Secundum coelum, coeli coelum. Tertium coelum, coelorum
coelum. Et hoc coelum supra se non habet coelum. Primum coelum est
supremus status conditionis. Secundum coelum est supra conditionem
provectus virtutis. Tertium coelum est sublime contemplationis. Primus
infernus est infimus status conditionis. Secundus infernus est sub
conditione defectus iniquitatis. Tertius infernus est profundum
damnationis. Primum coelum et primus infernus, finis et finis. Secundum
coelum et secundus infernus, finis et finis. Tertium coelum et tertius
infernus, finis et finis. Et ubique Sapientia: Pertingit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter. A primo coelo usque ad
primum infernum, primus est excursus sapientiae. Incipiens enim a summo
deorsum, et a supremo usque ad fundum rerum descendens, comitatur ac
fovet cuncta quae operata est, ut non subsistant sine ipsa quae facta et
creata sunt ab ipsa. A supremo autem usque ad infimum in universis quae
subsistunt, singula quaeque quanto magis a perfecta pulchritudine
consummatoque decore summorum degenerant, tanto magis quasi fugientia
quodammodo a sapientia elongant. Sed ipsa Sapientia fugam rerum a fine
usque ad finem sequitur; quia in universis, quae fecit nihil ex toto
deserens, singula quaeque a summis usque ad infima proprio
convenientique suo generi decore moderando: his quoque se praesentem
esse testatur. Eadem enim ipsa quae excellentissima creaturarum in summa
et supereminenti pulchritudine disposuit; inferiora quoque consequenter
coaptans et dispositione prosequens, usque ad fundum rerum nihil
inordinatum relinquit. Pertingit itaque Sapientia ad finem usque ad ea
quae in rebus omnibus infima sunt; quia in his etiam aliquid ejus
invenitur, quae per infirmitatem conditionis et defectum naturae a
summis longe recesserunt. Sed tamen ipsa Sapientia in summis quasi
permanendo consistit; ad infima vero quasi excurrendo pertingit, quia
illa in perfecto decore suo immutabiliter subsistentia nusquam ab ejus
similitudine defluunt. Ista vero per defectum fugientia per idipsum
tamen, quod in suo genere retinent pulchritudinis, sibi quoque
sapientiam adesse ostendunt. Pertingit ergo ubique sapientia, quia in
omni quod est, pulchrum aliquid est, et omne quod pulchrum est,
sapientiae opus est. Quod vero in eo, quod est, pulchrum non est,
Sapientiae opus non est; quia quod pulchrum est in omni quod est, ipsa
fecit: quod autem pulchrum non est, ipsa non fecit, sed permisit in eo
quod pulchrum fecit. Quare ergo non totum pulchrum fecit in eo quod
fecit: et quare non fecit, ut non pulchrum nusquam esset in eo, quod
fecit? Fortassis fatigata erat priora illa faciendo in quibus summam
quamdam perfectamque pulchritudinem effecerat. Et idcirco caetera
quomodo potuit, postea prosecuta est, faciendo quidem ut totum pulchrum
esset quod in eis fecit, sed non faciendo, ut non pulchrum in eis non
esset, quod non fecit sed permisit; quia ut omnino non esset, facere non
potuit. Deinde itaque ad alia post alia descendendo, et alia post alia
faciendo, tanto minus semper posterioribus operum suorum pulchritudinis
ac decoris contulit, quando magis priora faciendo, et vires fortitudinis
suae qua amplius posset, et qua sciret amplius, prudentiae suae vim
ingeniumque consumpsit. Propterea rerum ordo deorsum degeneravit ad
infima descendens. Et nisi sapientia sibi prospexisset, ut in his tandem
faciendi finem constitueret, non erat fortasse ultra pulchritudinis
aliquid quod faciendis conferre potuisset.
|
|