CAPUT 3

Quid dicimus? Ergo in faciendo minorata est sapientia Dei? et debilis prosecuta opus suum in finem? Et ubi est pertingens a fine usque ad finem fortiter? Si fortiter pertingit Sapientia a fine usque ad finem: ergo non est defectu opificis, differens pulchritudo conditionis. Quare ergo non aeque pulchra sunt omnia, nisi ut magis pulchra sint simul universa? Nam si non essent differenter pulchra singula, non essent incomparabiliter pulchra universa; quia summa esset pulchritudo in singulis quaelibet excellens illa foret, et caeteris omnibus eminentior, non esset omnis pulchritudo in universis. Ergo Sapientia a fine usque ad finem fortiter pertingit; quia sic opera sua usque ad fundum rerum persequitur, ut etiam defectum inferiorum ad universorum pulchritudinem moderetur, ut inde universitas magis pulchra sit, quod in universitate quaedam aliorum comparatione et respectu defectum patiuntur. Nam hoc ipsum, quod in quibusdam ejus operibus pulchris non pulchrum videtur, turpe tamen non est, ubi est; sed minus in parte pulchritudinis habet, quia hoc in toto pulchrum est ad quod est. Ergo in nulla parte turpitudo, sed tamen in quibusdam partibus major, in quibusdam minor pulchritudo est; quia ex eo in toto partium maxima est, quod in partibus differens, et multipliciter variata distinctaque omnifariam pulchritudo est. Deinde sequitur, et dicit: Disponens omnia suaviter. Suaviter enim omnia disponit, quia in tam multis tamque diversis rerum generibus singula quaeque ad terminum suum promonens, nihil universitatis concordiam pacemque turbare permittit; sed sic unicuique quod suum est tribuit, ut dissimiliter currentia ad unum finem conducat, et ut unius operatio vim effectumque alterius non impediat. O Sapientia, quam late diffunderis, et tamen non dissiparis. Quam in longinquum porrigis te, et defectum non pateris! Quantus est excursus tuus, a summo usque in infimum! Quantum coelum distat a terra, et infernus sub terra ubi est finis terrae, et ultra non est terra; quantum distat summum ab infimo, totum penetrat Sapientia. Et brevis est tamen via haec Sapientiae, et compendiosa porrectio, et modicum putat sibi omne quod est, ut transeat et apprehendat, et penetret; nec longe esse quidquid spatio porrigitur, quod bonitate proximum sit. Multo vero amplius distare a justitia iniquitatem et longinquius duobus, coelo a terra, et inferno sub terra. Justitia enim altior coelo est, et non solum coelo, sed etiam iis qui sunt in coelo. Angeli in coelo sunt, et a principio in coelo sunt; et inde supra id quod facti fuerant per justitiam ascenderunt. Et justitia altior coelo est, iniquitas profundior inferno. Profundior enim est omni, quod in creatura imum est, quia quod per iniquitatem lapsum est sub omni creatura est; nec potest esse profundius quidquam eo quo nihil est pejus. Quantum igitur ascendit qui in coelum ascendit; tantum ascendit, qui ad justitiam proficit. Et quantum descendit, qui ad infernum descendit, tantum descendit qui ad iniquitatem cadit. Quantum autem ascendit, qui de inferno ad coelum ascendit, tantum ascendit qui de iniquitate ad justitiam redit. Quantum vero descendit qui de coelo ad infernum descendit, tantum descendit qui de justitia ad iniquitatem ruit.