|
Et in his omnibus ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad
abyssos, et anima eorum in malis tabescat (Psal. CVI). Ergo coelum est
justitiae, et infernus iniquitatis; et rapiuntur motus animorum alterna
fluctuatione incessanter quasi contrariis flatibus acti ascendentes, et
descendentes; et fiunt exaltationes, et depressiones, et commotiones
magnae in illo invisibili salo fluctuantium desideriorum. Venit spiritus
bonus, et sursum impellit. Venit spiritus malus, et impellit deorsum: et
ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ab abyssos, anima illorum
tabescente in incerto malorum suorum. Et quid dicit? Si ascendero in
coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Si enim ascendis
in coelum justitiae, habes illic tecum sapientiam continentem te ne
cadas; si autem descendis ad infernum culpae, adest illic sapientia
apprehendens te ne effugias. Sursum dexteram habet, et deorsum
sinistram, pertingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia
suaviter. Sursum fortis, deorsum fortis, ubique invincibilis. Sursum
fortis est ut eos, qui in ipsa confidunt a malo conservet, et eos qui de
se praesumunt in malum deserendo praecipitet. Deorsum fortis est, ut
contemnentes pro malo condemnet, poenitentes a malo justificet. Ecce
quantos in summo conservavit, quantos de summo praecipitavit, quantos de
imo erexit, quantos in imo deseruit. Manifesta sunt judicia ejus: et qui
seipsum novit, novit quomodo haec omnia quotidie Sapientia operatur in
secreto cordis humani semper judicio praesidens: et occulta retributione
ac dispensatione invisibili, merita examinando, nunc per gratiam
assumit, nunc per justitiam deserit, nunc per lenitatem parcit, nunc per
districtionem punit. Et cum deseruerit iterum assumit, et cum
assumpserit iterum derelinquit, ut nesciat homo finem suum, et
sollicitus ambulet omni tempore vitae suae, ut qui jacent non desperent,
et qui stant non praesumant. Si in coelo justitiae sunt, timeant ruinam.
Si in inferno culpae, quaerant misericordiam. Ideo ipsa justitia primum
descendit ad infernum; postea ascendit ad coelum, ut descendens, spem
daret liberandis, ascendens viam ostenderet glorificandis. Attingit ergo
sapientia a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Finem enim utriusque comprehendit, et boni videlicet quod est in ipsa;
et mali pariter, quod in ipsa non est. Sed in eo quod est ex ipsa
defluit ab ipsa, nec tamen omnino sine ipsa, quia quod natura non gignit
ex suo, coercet potestate in suo. Malum enim propriam sedem non habet,
sed natura peregrinum a suo, in alieno commoratur, ut constet quod non
est in suo; quia si bona non essent in quibus mala essent, mala omnino
non essent. Cum enim malum aliud non sit, quam boni corruptio, et omne
quod corrumpitur bonum, aliud est a quo deficit, aliud in quo consistit.
Et in quo consistit bonum est, quod deficit autem a quo deficit a bono,
malum est: defectus a bono alibi omnino esse non potest, nisi in eo,
quod constat in aliquo bono. Igitur si nullum bonum esset, nullum omnino
malum esset; quia non esset ubi esse posset malitiam, si non eam in suo
pateretur, quae eam non fecit, Sapientia. Non enim Sapientia malitiam
fecit; sed in eo quod fecit, malitiam esse permisit, ut collata malitiae
Sapientia vinceret, et comparata pulchrior appareret. Confert enim se,
et commetitur Sapientia malitiae in operibus suis, et vincit eam
utrinque, ut attingat a fine usque ad finem; quia Sapientiam malitia ad
defectum currens non evadit, sed Sapientia malitiam ad provectum surgens
transcendit. Ideo enim malitia ad defectum currens Sapientiam non
evadit, quia non potest malitia ipsa, quae corrumpat invenire, nisi in
iis quae Sapientia creavit. Sapientia vero propterea malitiam ad
provectum surgens transcendit; quia non potest totum malitia corrumpere,
quod Sapientia potuit creare. Ut ergo malitia comparetur, nihil per
malitiam ad non esse deduci potest, quod a Sapientia esse non acceperit;
ut autem malitia superetur non totum quod a sapientia factum est,
malitia corrumpit.
|
|