|
Currit ergo sapientia, ut attingat a fine usque ad finem transcendens
malitiam in incorruptis bonis, quo malitia non accedit: et consequens
malitiam in iis, quae corrupta sunt, quo malitia non praecedit. Non enim
malitia Sapientiam praecedere potest, ut vel ante illius exortum prior
inveniatur, vel post illius defectum, posterior quia et prius
corruptione invenitur, quod aliquando corruptionem admisit, et posterius
corruptione quod totum corrumpi non potuit, et supra corruptionem quo
corruptio non accessit. Et propterea Sapientia malitiam vincit, et
stultitiam praecedit; quia attingit a fine usque ad finem, id est ab
exortu omnis boni, ut malitiam transcendat ultra defectum cujusdam boni
ut malitiam concludat. In quo enim omne bonum aliquando sine corruptione
exstitit prior Sapientia agnoscitur. In quo autem etiam bono quod
corrumpitur, post corruptionem aliquid superest boni, quod omnino
corrumpi non potest, posterior Sapientia invenitur. Vincit ergo
Sapientia malitiam; quia attingit a fine in quo omne bonum, initium
accepit, usque ad finem, in quo etiam corruptum bonum post defectum boni
in aliquo bono subsistit. Attingit autem a fine usque ad finem fortiter,
ut ipsam malitiam potestate ad mensuram cohibeat, et ratione ad ordinem
restringat, ne vel in finem se porrigat totum perimens corruptio, vel ad
extrema se diffundat, totum deformans confusio. Propterea ergo fortiter
ubique pertingit subjiciens malitiam dominationi suae: et quidquid illa
corruptionis ad confusionem ingerit, haec lege mirabili secretaque
dispositione ad decorem operum suorum convertit, ex non pulchro
efficiens, ut pulcherrimum fiat quod pulchrum est, et quod bonum per se
constat, ex eo quod bonum non est, in consummationem bonitatis
consurgat. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit
omnia suaviter. Nihil excipitur a suavitate ejus. Omnia disponit
suaviter. Quae omnia? Prava et recta, bona et mala, obnoxia et adversa,
omnia disponit suaviter: non solum bona, sed etiam mala; non solum
recta, sed etiam prava; non solum obnoxia, sed etiam adversa. Omnia
disponit suaviter. Quam suaviter? Vultis scire quam suaviter disponit
omnia? Sine violentia adversa subjicit; sine tumultuatione prava
dirigit, et in pacatissimo regno suo, quod justitia intus tenet, mala
quoque et adversantium vitiorum motus, sine coactione secreto ordine
sapientissimaque dispositione servire facit. Tam suaviter enim omnia
etiam non suavia disponit, ut omnia quae contra ejus voluntatem se
erigunt, neque potenter exstinguat, ut nihil sint neque violenter
compellat, ut nihil possint; sed esse sinens et posse annuens, currentia
contra suam voluntatem manifeste permittit, et occulte conducit ad
implendam suam voluntatem. Et cum mali volunt illa contra ipsam, sine
ipsa volunt; cum autem possunt quod volunt, ab ipsa possunt. Cum vero
faciunt quod possunt, putant quidem et volunt facere se quod ipsa non
vult; et tamen non aliud faciunt, nec facere queunt quam quod ipsa vult.
Manifeste enim permittuntur et occulte conducuntur, ut suaviter
disponantur; et pertingit usque ad eos Sapientia fortiter, ut ipsos ad
suam dispositionem restringat; et disponit suaviter, ne ipsos contra
eorum voluntatem compellat. Sed et si quando exterius violentiam pravis
voluntatibus adhibendis, sive plectendis adhibet; nunquam tamen
suavitatem suae dispositionis deserit; quia in se tranquilla permanens,
unde adversantium pacem male quietam turbat: inde regnum justitiae suae
solidius ad pacem componit. Propterea ergo pertingit a fine usque ad
finem fortiter et disponit omnia suaviter.
|
|