|
Restat nunc maximus ille et supremus Sapientiae excursus, a fine usque
ad finem: qui nullum habent finem. Sursum sublime contemplationis, et
deorsum profundum damnationis. Isti enim fines non habent ultra alios
fines, quibus ipsi finiri possint; sed omnia usque ad ipsos, quae facta
sunt ad ipsos, et ultra ipsos nihil. Ad istos duos fines universorum
cursum, incipiens a medio sapientia hinc inde sive promovende, sive
deserendo disponens conducit; sursum ascendentibus viam sternens
justitiam; deorsum descendentibus viam relinquens iniquitatem, ut per
justitiam eatur ab beatitudinem, per iniquitatem vero et injustitiam
perveniatur ad damnationem. Quo cum ventum fuerit, sistet universa in
finibus suis; et fines ipsi nunquam habebunt finem. Et tunc quoque ipsa
Sapientia pertinget a fine usque ad finem fortiter, ut amplius nunquam
vel a retributione justorum deficiat, vel a poena iniquorum desistat:
disponens omnia suaviter hinc ad gaudium, illinc ad supplicium aeternum.
Sed, quaeso, quae suavitas in inferis erit? quae suavitas in tormentis
aeternis esse poterit, ut dicatur disponens omnia suaviter? An ideo
suaviter, quia ipsa suavis permanet quae disponit, licet illi suaves non
sint quos disponit, nec illud suave sit in quo disponit? Quomodo tamen
suaviter disponit? An ideo suaviter disponit, quia ipsa dispositio
suavis est, etiamsi illa suavia non sunt quae disponit: et sicut mala
non male, sed bene disponit, ita insuavia et amara suaviter disponit?
Propterea enim mala sunt, et ab omnipotenti bona mala esse permissa
sunt, non ut mala dona fiant; sed ut de malis bonum fiat, et bona ipsa
malorum comparatione pulchrius elucescant; non ut bona malis augeantur
adjunctis, sed commendentur comparatis. Quis autem sapiens est, ut
intelligat haec, quid mala faciant in regno boni: et tamen si nihil
facerent in regno sapientiae omnino mala non essent? Ergo aliqui faciunt
mala propter quod esse permissa sunt: et bonum faciunt ipsa et mala et
non ipsa mala faciunt bonum, sed ex ipsis malis facit bonum: qui et
bonis et malis uti novit ad bonum. Hoc autem Sapientia est, quae
pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
|
|