HOMILIA XII.

In illud, secundum aliam translationem:
Oculi stultorum in finibus terrae; ubi nostra habet:
Stultus in tenebris ambulat, et in reliqua capitis
secundi.


CAPUT 1

Diutius fortassis quam tractatus brevitas postularet in his discutiendis immorati sumus; sed non plane quam rei difficultas exigeret. Nunc igitur quia invenimus finem, et finem de quibus Scriptura locuta est, cum diceret Sapientiam pertingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter; et istos fines quaerere propositum erat propter fines terrae, ubi sunt oculi stultorum, qui ambulant in tenebris, ne forte pertingat Sapientia ad fines terrae quae a fine pertingit usque ad finem, et lux in tenebris luceat in finibus terrae, si Sapientia pertingit ad fines terrae, quae pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Quia igitur istos fines invenimus. Si tamen ea quae de finibus istis diximus, interpretationi Scripturae suam veritatem digne accommodare valeant, et non sit alia excellentior interpretatio cui ista jure concedat, nunc restat inquirere qui sint isti fines terrae, qui commemorati sunt, et ubi sunt, sed et quae sit terra ipsa, et ubi sit, in cujus finibus sunt oculi stultorum, qui non respiciunt ad caput suum ut videant, et non ambulent in tenebris. Primum ergo quaeramus, quae sit terra ista, et ubi sit terra ista. Scimus autem quod in hoc mundo terra est et coelum est, et inter terram, et coelum est quidquid in hoc mundo est. Nam in hujus mundi corpore coelum supremum est, et terra infima et sicut supra coelum nihil hujusmodi est, quod in ipso coelo non est, ita sub terra nihil est, nisi forte quod in terra est. Et si dicimus de terra ista, quod in finibus ejus oculi stultorum sunt quomodo hoc stare non poterit. Magis enim perspicaces quam caecos oculos praedicamus, quos usque ad fines terrae visione sua porrectos asserimus. Quis justorum hoc potuit, ut ambitum terrae oculis lustraret, et tam longinqua spatia, quae multorum labore annorum vix confici potuissent, una visione percurreret? Ridiculum est vel hoc cogitare, quod Scriptura de visione corporali dixerit. De terra ista visibili: Oculi stultorum in finibus terrae, nisi forte quis in his verbis hoc significare credat, quod stulti quique et carnalis vitae amatores, qui a terrena bona tota, mentis intentione semper ambiunt, pro eis adipiscendis ac quaerendis usque ad exteras nationes, et saepe usque ad ultimos fines terrarum discurrunt: et propterea illic oculos habere dicuntur, quod cogitatione ac desiderio semper illuc intendunt. Sapiens autem qui ad ea, quae sursum sunt mentem erexit et intentionem dirigit, ipse oculos in capite suo habeat, pro eo quod ad id quod summum omnium ac principale est adipiscendum intendat. Posset hoc, quantum ad veritatem interpretationis pertinet, satis convenienter induci; si Sapientia nos ad altiorem intelligentiam, et terram aliam, aliosque fines, et oculos alios cogitandos non vocaret. Nam, si caput sapientis recte spiritualiter intelligitur, necesse est ut terram quoque et fines ejus propter oculos stultorum mystice et non corporaliter interpretemur. Sicut ergo hic mundus visibilis habet terram suam et coelum suum, sic homo habet terram suam, et coelum suum. Nam et ipse homo mundus est et minor mundus dictus est homo. Hujus terra est caro ejus, et coelum ejus anima ejus. Sed in hoc mundo majore intra coelum terra est, in mundo autem minore coelum intra terram. Et tamen mundi minoris coelum majus est, quam coelum mundi majoris. Terra vero ejus quid est ad terram illius? Quam parva est? et tamen coelum ejus in terra ejus. Quid est coelum in terra? Anima in corpore. Anima coelum, corpus terra. Anima in corpore; coelum in terra. Et tamen semper coelum sursum, terra deorsum. Nam, sicut coelum hoc terra suo loco excelsius est, ita coelum illud terra sua natura sublimius. Propterea in mundo majore, quae in terra sunt, sub terra sunt; quae extra terram sunt, supra terram sunt. In mundo minore, quae intus sunt supra sunt, quae foris sunt subtus sunt. Quae sunt intus, et quae sunt foris? Invisibilia intus sunt, visibilia foris sunt. Ergo invisibilia supra sunt, visibilia subtus; et invisibilia supra coelum nostrum, invisibilia sub terra nostra. Omnia terrena sub terra nostra sunt, quia ad ejus servitutem facta sunt, et ad ejus obsequium ordinata. Ergo supra terram terra nostra. Et quid dicam? Nonne et supra coelum est terra nostra? Nonne illuc portavit eam, et illic collocavit eam sumptam de nobis, qui eam sumpsit pro nobis? Ergo supra coelum est terra nostra. Facta erat primum per naturam supra terram terra nostra, postea ivit per culpam in terram, et sub terram, terra nostra; sed nunc per gratiam elevata est supra coelum terra nostra. Ergo terrena omnia sub terra nostra sunt. Et est tamen ipsa terra terrenis juncta et quadam amicitia copulata, sicut coelum coelestibus junctum est et foederatum, et terra usque ad terrena, et coelum usque ad coelestia. Ergo terrena fines sunt terrae, et coelestia fines coeli; quia terra usque ad terrena et non ultra, et coelum usque ad coelestia et non ultra. Terra per concupiscentiam tendit se usque ad terrena, et coelum per sapientiam tendit se usque ad coelestia. Caro enim, ut ait Apostolus, concupiscit adversus spiritum; et spiritus adversus carnem (Galat. V). Spiritus enim concupiscit sursum et caro concupiscit deorsum: et ideo in contrarium alteri utrumque se tendit. Et utrumque cum pervenerit quo tendit, ibi finem facit et non ultra se tendit. Ergo fines terrae terrena sunt, quo terra carnis per desiderium carnale tenditur. Et habet quidem terra nostra alium finem, judicii, sed desiderii alium finem non habet. Hucusque per desiderium tenditur, sed per judicium ultra ducitur. Per desiderium quidem concupiscentia tenditur ad terrena; sed per judicium post terrena in terram ducitur post terram ad gehennam. Per concupiscentiam ad voluptatem, post voluptatem ad iniquitatem, post iniquitatem ad mortem, post mortem ad damnationem. Unusquisque, ait Scriptura, tentatur a propria concupiscentia abstractus, et illectus. Concupiscentia enim, cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem (Jac. I). Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Convertetur dolor in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (Psal. VII).