|
Videns mala esse universa sub sole, et cuncta vanitatem, et afflictionem
spiritus, rursus detestatus sum omnem industriam meam. Et ne forte
putares eum illam hic industriam detestari qua majorem sapientiae dedit
operam, et non illam potius qua eorum occupatione, quae sub sole vana
sunt, distendebatur: mox quam industriam detestandam existimet, exponit
dicens: Et quae [qua] sub sole studiosissime laboravi. Subauditur
detestatus sum. Continuoque causam quare et haec, et eorum pariter
industriam detestetur, aperit, cum subjungit:
|
|