CAPUT 12

Et est quidquam tam vanum? Ac si diceret: Nihil ego tam vanum judico, quemadmodum cum alius avare congregans casso labore atteritur, alius et otiose, et luxuriose vivens in alienis laboribus dominatur. Multiplex enim vanitas est, ubi alius sine causa affligitur, alius illicite delectatur. Prima namque vanitas est non profutura appetere; secunda transeuntia congregare; tertia nostro labore parta aliis, et eis maxime quos quales futuri sint, nesciamus possidenda relinquere. Si enim vana essent haec omnia, etiam in nostros usus quaesita et retenta, quid erunt ad stultorum voluptatem transmissa? Unde ait: