|
Cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Causam quoque quare a labore cessaverit ingeminans subjungit, dicens:
Nam cum alius laboret in sapientia,
et doctrina, et sollicitudine,
homini otioso quaesita dimittit.
Hoc ipsi contigit Salomoni, qui in sapientia, et doctrina, et
sollicitudine laborans congregavit divitias, et opes cumulavit, et
tandem omnia stulto haeredi possidenda reliquit. Reliquit enim
stultitiam generis sui filium Roboam, qui in paternas opes succedens,
omnia dissipavit, regnumque paternum, quod amplum satis et magnificum
susceperat, minoratione sensus et cordis saturitate scissum turbatumque
dereliquit. Sed et multi laborant sapientia, et doctrina, et
sollicitudine cum magno labore, et studio secreta naturae, et arcana
veritatis rimantes, et inventa memoriae posteritatis ad commendanda
studia sua verbo pariter, et scripto transmittentes, ac saepe otiosis
quaesita relinquunt, quia nonnunquam subsequentium negligentia hoc
paratum in usum assumere respuit quod priorum sagax diligentia non sine
grandi labore, et cura acquisivit.
|
|