|
Hoc ergo vanitas est, malum magnum. Vanum est idcirco in cognitione
veritatis laborare, ut in notitiam illorum veniamus, qui veritatem nec
propter se suscipere volunt, neque in aliis sciunt approbare. Hujusmodi
ergo laborem fructus non sequitur, quia nec sibi profutura congregat,
nec quibus congregata derelinquit, aliqua virtutis aemulatione ad
studium boni provocantur. Si enim quaerenti labor est, et accipienti
utilitas non est, quid prodest labor talis? Sed et malum magnum est, ut
unde alius labore atteritur, alius otiose et illicite abutatur. Malum
enim est magnum, quia et ille malo suo colligit et iste accipit in malum
suum. Propterea vanitas est hoc et malum magnum.
|
|