CAPUT 17

Et hoc nonne vanitas est?
Vere vanitas est,
et magna vanitas prorsus.

Sed quid tunc? Si hoc vanitas est, quid ergo faciendum est?

Nonne melius est,

inquit,

comedere, et bibere,
et ostendere animae suae
bona de laboribus suis?

Si vani sunt labores qui utilitatem non conferunt laborantibus, ergo melius est laborare et fructum capere laborum suorum. Ratio manifesta videtur, sed multa habet exceptionem. Multo enim melius si dictum fuisset, et ubique verum constaret. Si vani sunt labores ex quibus laborantibus fructus non provenit, ergo ejusmodi labores omnino postponendi sunt, et laborandum potius in iis ubi et certus et verus laborantibus fructus proveniat. Nunc autem hac ratione vanitas mutata est, non dimissa, et alia alii vanitas successit, non omnis vanitas discessit. Vena sollicitudo reprehenditur, ut male secura mens per torporem, et otium, et incontinentiam ad turpitudinem relaxetur. Si enim ille, qui supervacuo labore se distendit, vere reprehensibilis cernitur, cur propterea, qui ad voluptatem et incontinentiam se resolvit placere putatur? Sed carnalis animus difficile medium veritatis invenit; et propterea nonnunquam unum vitium deserere sponte acquiescit, quoniam per id sibi viam ad aliud, quod magis placet aperiri cernit. Et tanto audacius se in contrarium tota intentione effundit, quanto magis certum habet aliud malum esse, quod deserit. Jam enim se in suo malo non solum nulla reprehensione dignum existimat, verum etiam laudabilem suspicatur et cum malum manifeste committat, non se malum facere videri vult, sed potius malum devitare. Non enim considerat vitium declinando in vitium se corruisse, et idcirco nequaquam id quod agit malum sinistre notandum putat; quia in eo quasi non tam facere quam declinare malum laborat. Unde, et hic quoque cum vidisset eos, qui non profuturas sibi divitias cum labore et sollicitudine avare congregant, neque his quae possident utuntur, sed aliis post se possidenda et utenda relinquunt, miseros et reprehensione dignos, ut illorum devitet stultitiam, libere se in contrariam sententiam projicit, dicens: Nonne melius est comedere, et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? Una omnium sententia est, qui proclives sunt in vitium. Semper adversa reprehendunt, ut sua commendent. Pereant avari, dicit vorax et prodigus, et devorat, et inebriatur, et distendit se ac replet usque ad suffocationem. Et proverbium illi est semper: Pereant avari. Et commendari se putat, quia talis non est, ne reprehensibiliter talis sit, qualis est. Imo etiam propterea talis esse, qualis est, videri vult, ne forte talis sit quales esse alios accusat, qualis esse non vult, quasi vero medium aliquod non sit, ubi fieri utrumque possit; et ne talis sit, quales esse alios accusat, et tamen talis non sit, qualem impudenti gloriatione se esse exsultat. Melius est comedere, et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Quam pulchra verba manducare, et bibere! Quis est qui obhorreat cum audit manducare et bibere, aut contra modestiam sive pudicitiam hic aliquid dictum putet? Sed latet impudens turpitudo velo pudicitiae tecta. Dicat ergo manifeste: Melius est devorare, et inebriari, et concupiscentiae suae desideriis effreni libertate servire. Si enim sic dixisset, qualis esset sententia? Et quidem omnino sic dixit; quia hoc significare voluit in eo quod dixit: Melius est manducare, et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis.