|
Et hoc de manu Dei est. Dicunt hoc homines, et est hominum genus, qui
hoc dicere solent: Devoremus, et inebriemur, et benefaciamus nobis ex
iis quae Deus dedit nobis, quia hoc de manu Dei est; quia, et haec ideo
nobis data sunt, ut bene nobis faciamus. Quare enim haec omnia facta
sunt, nisi in usus hominum, ut eis utantur homines, et bene sit ipsis in
iis quae dedit Deus ipsis? Et haec dicendo excaecantur, et rapiuntur
sine mensura, et pudicitia in voluptates suas, ut applaudant sibi,
quoniam haec omnia Deus ad utendum fecit; sed nesciunt neque
considerant, quod etsi Deus bona omnia ad usum fecit, ad pravos tamen et
inordinatos usus nihil fecit.
|
|