|
Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Mala gloriatio ista. Et
sunt tamen qui in ejusmodi gloriantur: et istos quoque sapientia
praeterire non debuit in numero vanitatum. Tales in alio loco propheta
increpat, dicens: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri
fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V). Quis ita vorabit, et deliciis
affluet ut ego? Qualis amator sapientiae? Quantum retrorsum conversus,
imo quantum aversus et perversus ab illo, qui paulo ante lucem
sapientiae vidit, eamque a stultitiae tenebris tam subtili
consideratione divisit, dicens: Vidi quod tantum praecederet sapientia
stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Unde tam cito pessimatus
[pessundatus] est sensus iste putatis? An propter se non dixit, quod de
se dixit, quod amator sapientiae fuit: et hoc non fuit quod dixit; sed
quosdam tales significare voluit: propter quos hoc dixit, quod de se
dixit? An, et hoc totum etiam ipse secundum aliquid vere fuit, et tamen
amator sapientiae propter hoc esse non desiit; quia simul in uno homine,
et sensus carnis secundum ingenitam corruptionem et peccatum, quod
habitat in eo, suasit nequitiam et tamen spiritus secundum virtutis
affectum, et judicium probitatis dilexit sapientiam? Videte tamen quid
sit homo, sive in eo qui hoc dixit, et talis fuit, sive in iis propter
quos dixit, quod de se dixit: quos tales esse significare voluit. Videte
prorsus quid sit homo. Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego?
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? (Psal. LI.) Si
nemo potest quod tu potes, magnum est si bonum potest. Si vero amplius
in malo potes, quid gloriaris? Malum enim posse potestas non est, sed
infirmitas. Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Quis enim est,
ait, qui contradicat, cum Deus hoc jubeat? Deus enim laetitiam creavit,
et voluit ut qui ei placent in ipsa jucundentur.
|
|