|
Itaque carnalium voluptatum delectationes fines terrae sunt, et
delectationes quidem carnis sequitur mors carnis. Mortem vero carnis
sequitur ultio damnationis. Igitur fines terrae unum finem habent mortem
quo excipiuntur, et consumuntur; mors autem finem habet damnationem, quo
excipitur et consummatur. Delectationes enim carnales morte consumuntur,
ut amplius non sint; mors vero carnis damnatione consummatur, ut semper
sit. Istos fines stulti considerare nolunt, qui oculos habent in finibus
terrae. Tantummodo enim primos fines terrae intuentur circa terram, ubi
terra ipsa finitur; non ultra alium finem, ubi isti fines finiuntur.
Intendunt ad fines desiderii sui, non ad fines judicii sui. Ad
delectationem carnis suae, et ad voluptatum suarum illecebras oculos
aperiunt, et quid ultra postea futurum sit non attendunt. Ideo stulti
sunt qui in media via finem faciunt, ubi non est finis: et non
prospiciunt finem ubi est finis. Cor stultorum ubi laetitia est et cor
sapientium ubi tristitia (Eccle. VII) Et alia Scriptura dicit. In
omnibus operibus tuis omnis diebus vitae tuae, memorare novissima tua,
et in aeternum non peccabis (Eccli. VII). Propterea stulti peccare non
timent, quia ad solam respiciunt peccati delectationem, non autem
respiciunt quae deinde sequitur, delectationis damnationem. Oculi
stultorum in finibus terrae; oculi sapientis in capite ejus. Quod est
caput sapientis? Quod cuique summum est, hoc caput est illi. Caput enim
summum hominis est. Caput ergo sapientis, hoc est quod sapienti summum
est. Quid autem sapienti summum est, nisi quod summum omnium est. Neque
enim sapiens esset, qui pro summo haberet, quod summum non esset. Itaque
summum omnium caput sapientis est: et fortasse ipsa sapientia, hoc caput
est, quam qui sapiens est, cunctis praeponit, quae concupiscendum
aliquid habere videntur, et in ejus comparatione despicit universa. Et
recte, quia Sapientia summum omnium est; caput sapientis ipsa est,
quoniam et hoc ipsum quod sapiens est, ab ipsa Sapientia est, et quod
esse cupit, sapiens totum in ipsa est. Quapropter caput sapientis non
aliud rectius accipitur, quam ipsa Sapientia; quoniam ab ipsa est
bonitatis origo, et in ipsa consistit omnis boni consummatio.
|
|