|
Peccatori autem dedit afflictionem, et curam surperfluam, ut laboret, ut
distendatur, et congreget, et non possideat, sed tradat ei qui placet
Deo. Ergo bona bonis, et mala malis. Considerate quanta est perversitas
ista. Mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI). Et de se mentita est
iniquitas, et de Deo mentita est; et tamen nonnisi sibi mentita est.
Dixit iniquitas: Bona bonis, et mala malis (Eccli. XXXIX). Et ubi est:
Misericordia, et veritas obviaverunt sibi? (Psal. LXXXIV.) Ubi est:
Universae viae Domini misericordia et veritas? (Psal. CXVIII.) Ubi est:
Homines et jumenta salvabis, Domine: quemadmodum multiplicasti
misericordiam tuam Deus? (Psal. XXXV.) Ubi est denique, quod Veritas
ipsa et misericordia dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester
misericors est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et
pluit super justos et injustos? (Matth. V.) Si bonis tantum bona data
sunt, quid est quod dicit Scriptura de bonis: Vasa figuli probat fornax,
et homines justos caminus tribulationis? (Eccli. XXVII.) Et: Omnes qui
pie volunt vivere in Christo, necesse est ut persecutionem patiantur (II
Tim. III). Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, nudi,
angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI). In fame
et siti, in frigore et nuditate? (II Cor. XI.) Itaque mentita est
iniquitas de Deo, cum dixit: Quod bonis tantum bona, et malis tantum
mala dat Deus. Nam et bonis bona dat, et malis mala dat; et bonis mala,
et malis bona. Bonis enim et bona dat ut foveantur, et mala dat ut
exerceantur; et malis mala dat ut castigentur, et bona dat ut
provocentur. Itaque mentita est iniquitas de Deo, cum dixit: bona bonis
et mala malis dat Deus. Verum autem dixisset, si de veris bonis et de
veris malis dixisset, quod vera bona et vera mala non nisi bonis bona,
et malis mala. Propterea ergo de Deo mentita est iniquitas. Sed et de se
quoque mentita est iniquitas. Quando mentita est iniquitas de se? Quando
se bonitatem dixit, tunc de se mentita est iniquitas, quia iniquitas
bonitas non est. Et ubi iniquitas bonitatem se dixit? Quando dixit: Quis
ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Tunc bonitatem se dixit: hoc
enim iniquitas dixit, quia dictum iniquitatis et impuritatis est hoc
contra bonitatem et honestatem. Ergo iniquitas hoc dixit, et in hoc
bonitatem se dixit: quia hoc bonitatis tantum esse dixit, quod se
facturam dixit, quia se bonitatem esse praesumpsit. Dixit enim:
Homini bono dedit Deus in conspectu suo sapientiam et scientiam, et
laetitiam.
Primum dedit sapientiam, et scientiam ut intelligat et sciat quaerere
laetitiam in conspectu suo: quia eam fecit Deus ut exsultent in ea, qui
placent ei. Quasi vero sapientia non sit et multo major sapientia, illam
tristitiam quae secundum Deum est quaerere et amplecti, quam ineptam
laetitiam, cum e contrario dicat Scriptura: Cor stulterum ubi laetitia,
et cor sapientium ubi tristitia est (Eccle. VII), Verum quidem hoc est,
quod Deus laetitiam electis suis in conspectu suo praeparavit, et
sapientiam et scientiam in corde eorum posuit, ut sciant et intelligant
quaerere eam ubi ipsa est. Sed haec non est illa laetitia qua laetantur
qui male faciunt: qui exsultant in rebus pessimis (Prov. II). Non enim
est in conspectu ejus illa laetitia, quia de iis qui eam amplectuntur
dixit Scriptura: Pones eos deorsum, in reliquiis tuis praeparabis vultum
eorum (Psal. XX). Ergo Deus homini bono laetitiam dedit, sed eam quae in
conspectu suo est. De qua scriptum est: Justi epulentur, et exsultent in
conspectu Dei: delectentur in laetitia (Psal. LXVII). Et iterum: Visita
nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum: ad
laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua
(Psal. CV). Et rursum dicit: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo:
delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV). Hanc ergo
laetitiam dedit Deus homini bono in conspectu suo.
|
|