|
Peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam. Non malitiam
inferendo, sed ad malitiam descendendo in occupationem pessimam.
Ut addat et congreget, et tradat ei qui placuit Deo. Ideo tamen, quia
ille per avaritiam divitias congregavit, et iste in usum misericordiae
acceptas dispersit. Alioquin nec qui congregavit jure reprehenditur, nec
qui possidet commendatur. Nunc autem omnia perverse dicuntur, cum
dicitur quod qui devorat et deliciis affluit bonus est, et illi dedit
Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam in conspectu suo, cum
supradictum sit stultos esse qui oculos habent in finibus terrae;
respicientes ad delectationes terrenas, et voluptati carnis servientes.
Itaque mentita est iniquitas, quae dixit voluptatem praemium esse
justitiae, fructumque sapientiae in ipsa consistere, et corporales
delicias existimavit felicitatis summum continere. Sed non diu in gloria
falsum judicium stare potest. Exit enim veritas, et prosternit
mendacium. Ait quippe.
|
|