CAPUT 22

Sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. Quid hoc? Non solum hoc ut peccator addat, et congreget, et non possideat, vanitas est, et cassa sollicitudo; sed hoc etiam vanitas, et cassa sollicitudo est, ut justus divitias peccatoris requirat, et concupiscat, aut, si acceperit, cor apponat. Totum ergo vanitas est, et cassa sollicitudo, quod nec utenti, nec quaerenti divitias, et voluptates, et gaudium, et laetitiam, quidquam sub sole permanere potest. Transeunt enim omnia et fluunt, et non subsistit quidquam sub sole, ut impleatur sententia: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I). Completur etenim in eo quoque vanitas quod, et ipsum cor hominis in eodem statu non permanet, sed semper a se alterum et sibi adversum atque extra se peregrinum, ab eo semper quod est elongat in id quod non est; et transit, et rapitur maxima vanitate, sive de vanis ad vera, sive de veris ad vana, ubique vanum et instabile, nunc summa appetens, nunc se in infima demergens. Illic approbans veritatem; hic anteponens vanitatem. Et videmus nunc fluctuationem istam maximam mentis humanae in uno homine universum genus hominum contemplantes, et mirabamur quomodo tam cito pessumdetur sensus mortalium, et post tam sublimem contemplationem veritatis, ire patiatur in aliena turpitudinis. Ex quo quidem non aliud datur intelligi, nisi ut cognoscamus miserabilem vanitatem nostram et in eo quod ad alta pertingimus, et potiora probamus, consideremus qualis homo ex natura factus sit: in eo vero quod tam misera et abjecta appetimus, intelligamus qualis homo ex culpa sua sit effectus, ut vel in hoc veritatis participes esse incipiamus, quod nostram veraciter vanitatem agnoscimus.