CAPUT 3

Itaque summum omnium caput sapientis est, et hoc caput non aliud quam ipsa Sapientia est; quoniam Sapientia summa omnium est. Summum ergo bonum caput est, et summum malum finis. Duo enim sunt summum bonum, et summum malum, altrinsecus ex adverso constituta, et de medio universa bona, et mala ad istos duos fines recurrunt. Omne bonum ad summum bonum, et omne malum ad summum malum. Non enim est verum bonum, nisi conducat ad summum bonum, nec verum malum nisi recurrat ad summum malum. Ergo similiter omne malum ad summum malum, sicut omne bonum ad summum. Sed non similiter omne malum a summo malo, quemadmodum omne bonum a summo bono. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum (Jac. I). Et de malis quid? Initia, inquit, dolorum sunt haec (Matth. XXIV). Ergo a summo bono omne bonum, et ad summum bonum omne bonum. Similiter ad summum malum omne malum, sed non a summo malo omne malum. Ergo summum bonum omnium bonorum, et caput est, et finis. Summum omnium malorum caput non est, sed tantum finis. Igitur omne bonum praeter summum bonum, in tantum bonum est, quantum conducit ad summum bonum; et omne malum, praeter summum malum, in tantum malum est, quantum conducit ad summum malum. Multi enim fuerunt qui media ista bona habuerunt, et vera bona eis non fuerunt, quia per ea ad summum bonum non pervenerunt. Et multi fuerunt qui media mala gravia sustinuerunt, et mala eis non fuerunt, quia per ea ad summum malum non descenderunt. Illi itaque falsis bonis elati ad summum malum corruerunt; isti falsis malis exercitati, et humiliati ad summum bonum profecerunt. Propterea sapiens usque ad caput suum oculos levat, et non sufficit ei aliquid, quod infra est, donec perveniat ad id quod summum est. Quidam enim oculos sursum habuerunt et usque ad caput oculos non erexerunt, sed in corpore medio remanserunt. Sed quid facerent membra sine capite? Nunquid vivere possent membra a capite praecisa? ita omne bonum, sine summo bono non est verum bonum. Vidistis hominem abstinentem ab his quae lege prohibentur, non homicidium facientem, non adulterantem, non rapientem, non falsum testimonium perhibentem, non concupiscentem rem proximi sui, et dixistis hominem bonum, bonae vitae, bonae conversationis, dignum laude, dignum retributione. Et quam multi fecerunt haec, et Deo non placuerunt; quia propter Deum non fecerunt, quod fecerunt: et ideo nec bene fecerunt, quia propter summum bonum non fecerunt. Vidistis alium adhuc altius ascendentem et majora bona facientem, non solum a malo abstinentem, sed etiam in bono se exercentem, jejunantem, orantem, elemosynas multas tribuentem, compatientem miseris, subvenientem in angustia, et tribulatione constitutis, et praedicastis magnum et imitatione dignum, quasi Deo proximum et delectum. Et tamen multi omnia ista fecerunt, et nihil profecerunt; quoniam Deum in causa non posuerunt. Non habuerunt oculos in capite suo sicut sapiens, sed in tentationem suam deorsum curvantes, vel sibi, vel aliis placere cupientes et de bono suo sine Deo gloriantes, bonum suum perdiderunt, et ad summum bonum non pervenerunt. Merito enim membra viva tenere non potuerunt, qui caput a corpore praeciderunt. Ideo oculi sapientis in capite ejus, ut ad summum bonum prius mentis intentione ac desiderio praecedat, postea studio et actione subsequatur, deinde retributione perveniat. Praecedat intentione, ut omne quod facit, pro illo adipiscendo faciat; subsequatur studio, ut in illo perseveret; perveniat retributione, ut illud in praemium accipiat. Tali modo igitur oculi sapientis sunt in capite ejus.