|
Propterea namque caput nostrum cum esset deorsum, nobiscum ne forte
nostra quoque intentio deorsum remaneret, ascendit sursum caput ad
caput, ut nos traheret post se: et ecce sursum sunt non duo capita, sed
unum caput. Caput enim deorsum fuit Christus homo in mundo, et caput
sursum fuit Deus Pater in coelo. Vis scire quod Christus caput est?
Caput mulieris vir, caput viri Christus (I Cor. XI). Et caput omnis
Ecclesiae Christus constitutus est a Deo. Et ipsa Ecclesia sponsa
Christi, et corpus Christi, quid dicit de sponso suo Christo? et de
capite suo Christo? Ipsa namque sponsa est, quae in canticorum dilectum
suum commendans, post multa talia et alia multa, hoc in ejus laudem
addit, dicens: Caput ejus aurum optimum (Cant. V). Ergo caput est
Christus, et caput habet Christus. Et quod est caput Christi? Audi
Apostolum: Caput mulieris vir; caput viri Christus: Caput Christi Deus
(I Cor. XI). Itaque caput Christi est Deus: et ipse Christus ascensurus
in coelum dixit: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum et
Deum vestrum (Joan. XX). Si ergo ad Deum ascendit, ad caput suum
ascendit; quia caput Christi Deus. Et hoc caput est aurum illud optimum
quod nulla rubigo consumit, nulla vetustas conficit; quia immortalis
divinitas corruptionem non recipit. Ecce igitur caput nostrum sursum est
Christus, et caput nostrum sursum est Deus, et unum caput nostrum
Christus et Deus; quia et Christus Deus, et unus Deus Christus: et caput
Christi Deus et unum caput Christus, et caput Christi Deus; sicut unum
principium Christus, et caput Christi Deus: Ego, inquit, principium, qui
et loquor vobis (Joan. VIII). Hoc enim principium ipsum est caput
nostrum: ad quod sapiens oculos suos erexit, nunc ad illum intendendo
per fidem, ut postmodum in illud oculos suos habere possit, illud
contemplando per speciem. Ad hoc principium et ad caput istud, ut oculos
levemus Scriptura nos admonet, dicens: Si consurrexistis cum Christo,
quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae
sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita
vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III). Nam ubi mortui
sumus, ibi sapere non debemus; sed ibi sapere debemus, ubi vitam
habemus. Si mortui sumus super terram, quomodo sapimus super terram?
Quis enim mortuus sentit? Ibi itaque sentire debemus, ubi vitam habemus;
ibi sapere, ubi vita nostra abscondita est cum Christo in Deo, ubi
Christus est ad dexteram Dei sedens. Quid est sapere? amare ipsum, est
sapere. Amor enim ipse sapor est, et dilectio ipsa sapientia est. Amare
itaque quae sursum sunt, hoc est sapere ea, quae sursum sunt; quia ipsa
dilectio illuc trahit, ubi est quod diligitur: et habet interim saporem
suum quo reficitur, donec perveniatur ad id quod diligitur. Quia ergo
quod per sapientiam diligitur, sursum est; idcirco sursum trahit ipsa
Sapientia. Et quia quod per concupiscentiam diligitur, deorsum quoque
trahat necesse est ipsa concupiscentia. Ab eo autem quo Sapientia sursum
trahit, et concupiscentia deorsum, quasi divisio est tenebrarum a luce:
et quae corda deorsum descendunt a luce deficiunt; quae vero ascendunt
in luce sunt. Qui enim ad vanitatem descendunt, a veritate deficiunt, et
qui a veritate deficiunt, deficiunt a luce; quia veritas lux est. Et non
deficit ipsa lux, sed ipsi a luce deficiunt, quando tenebrae fiunt; quia
tenebrae non sunt lux, nec illuminantur a luce ut luceant. Tamen ipsa
lux lucet etiam in tenebris, sed tenebrae eam non comprehendunt (Joan.
I), ut eam in se suscipiant, et participes ejus fiant, quoniam tenebrae
luci communicare non possunt. Istae ergo sunt tenebrae in quibus
ambulant stulti: qui terrena sapiunt et non intelligentes honorem suum,
comparati sunt jumentis insipientibus et similes facti sunt illis (Psal.
XLVIII). Nam quia more jumentorum sola terrena appetunt, et coelestia
nullo mentis affectu requirunt; ita tandem carnis delectatione
caecantur, et voluptatum illecebris sopiuntur, ut nec cogitare valcant a
quibus bonis ceciderint, neque ad quae mala sint perventuri prospicere.
Quid igitur isti, nisi in tenebris ambulant, qui ita prava delectatione
caecati sunt, ut nec vera bona possint cognoscere, nec vera mala
praevidere? Quas tenebras intus patiuntur qui lucem praesentem non
vident, et illud bonum non possunt agnoscere, cujus praesentiam nulla
valent aversione declinare? Quare hoc? nisi quia stultitia excaecavit
oculos eorum: quam in finibus terrae illos defixerunt, statuentes apud
se oculos suos declinare in terram.
|
|