|
Sed ne forte contrarium quis putet quod hic stultus in tenebris ambulare
dicitur, et quod illic, ut commemoratum est, oculi stultorum in finibus
terrae esse perhibentur. Videtur enim quasi utrumque affirmatum, quod
videant et non videant, cum utrumque tamen verum simul esse possit, quod
videant et non videant. Nam qui dixit: Stultus in tenebris ambulat,
videtur omnino dixisse quod stultus non videat. Et rursum qui dixit:
Oculi stultorum in finibus terrae, videtur dixisse, quod aliquid
videant, vel ea quae sunt in finibus terrae. Quomodo ergo in tenebris
ambulant, si vident? Quomodo autem non vident, si ea vident, quae sunt
in finibus terrae? Sed sciendum est quod stulti non ideo in tenebris
ambulare dicuntur, quod nihil videant: vident enim, quae sunt in finibus
terrae, sed quod sive in his quae vident, sive in his quae non vident,
veritatem non videant. Visibilia enim tamen per intentionem et
desiderium vident, et invisibilia non vident. Et in his quae vident,
putant bonum esse, quod non est; et in his quae non vident, nesciunt,
bonum esse, quod est. Itaque nusquam veritatem vident, et ideo in
tenebris ambulant etiam in his, quae vident. Excaecavit enim corda eorum
delectatio carnis et illececebra voluptatum, ut veritatem non videant.
Quia mens falsa dulcedine inebriata dum hoc solum, quod in praesenti
dulce et jucundum videtur, cogitat, nec reminisci potest quanta dulcedo
sit eorum bonorum a quibus aversione sua corruit, nec providere quanta
sit amaritudo malorum supervenientium, ad quam semper praecipitationis
suae ruina festinat. Et nota quomodo se consequitur sententia veritatis.
Superius namque iste considerata vanitate rerum mundanarum, contemptis
omnibus ad contemplandam sapientiam se transtulit, dicens: Transivi ad
contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam. Deinde considerans
quod vera sapientia hominis alia non est, quam vera bona quaerere, et
amare quae sursum sunt, ubi rex noster est: qui nos idcirco praecessit,
illuc ascendens, ut quo sequeremur ostenderet. Attendens quoque quam
difficile mentem terrenis delectationibus assuetam ad desideria
aeternorum erigere, adjunxit et ait: Quid est homo, ut sequi possit
regem factorem suum? Vides tamen quod corda, quae ad delectationes
carnales se mergunt, a lumine veritatis tenebrescunt, quasi definitivam
boni malique sententiam dedit, dicens: Vidi quod tantum praecederet
sapientia stultitiam quantum differt lux a tenebris. Deinde studium
utriusque commendans novissime adjunxit, et ait: Sapientis oculi in
capite ejus stultus autem in tenebris ambulat. Quapropter ad summam
recurrat sententia, et dicat: Difficile quidem est hominem mortalem ad
contemplationem supernae sapientiae cor desideriis terrenis pressum
erigere; sed tamen quia sapientia lux est, et omnes qui ab ejus
contemplatione deficiunt, in tenebris sunt, necesse est, quantum
possibilitas suppetit, etiam mortalem hominem quaerendae atque
investigandae Sapientiae studium adhibere. Haec est enim sapientia
hominis in hac vita, Sapientiam quaerere et investigare. Nam invenire
sapientiam et perfecte apprehendere verum, non huic vitae datum est, sed
futurae repositum. Habet tamen ipsa inquisitio Sapientiae nunc lucem
suam, qua discernit eos qui amant Sapientiam et quaerunt ab iis qui
stultitiam amant, et ambulant in tenebris. Sed mens carnalis
jucunditatem visibilis lucis amans, pro interna luce quaerenda labore
vanum existimat; quia ejus claritatem post hanc lucem sublatam, in
mentibus sanctis inexstinguibilem permanere aut dubitat aut prorsus
ignorat. Nam quia pari sorte similique conditione sapientes patitur et
stultos, ab hac luce visibili cernit post mortem carnis subtrahi: dubium
ei fit etiam de luce Sapientiae, an ipsa possit in mentibus sanctis post
mortem carnis inextinguibilis conservari. Propterea licet studium ipsius
Sapientiae bonum ac laudabile esse consideret, utrum tamen tanto labore
comparandum sit, dubitat, cujus fructus an perpetuus esse possit, nondum
adhuc ei ratio ulla indubitata manifestat. Hanc ergo fluctuationem
humani cordis iste in semetipso, et per contemplationem veritatis
videns, et per affectum communis infirmitatis sentiens, per sententiam
quoque assumit, ostendens qualiter quaesitam visamque sapientiam, ipsa
eum mortalis vitae consideratio a studio sapientiae revocabat, et quod
idcirco alios in sapientia procedere vanum omnino existimaverit, quia in
reddendo mortis debito, parem caeteris se esse agnovit. Hoc est enim
quod, post laudatam Sapientiam studiique ejus commendationem, subito
nunc ad considerationem communis infirmitatis conversus infert, dicens:
|
|