CAPUT 6

Didici, quod unus utriusque esset interitus. Quia enim vidit utrumque, id est et sapientem et stultum uno mortis interitu ab hac vita subtrahi, etiam hoc dubitare coepit, utrum post hanc vitam diversa meritorum praemia secundum hanc ipsam diversam hujus vitae conversationem debeant inveniri. Et si hoc verum esse constat, quare una via ab hac vita exeunt, qui post hanc vitam ad unum praemium non pertingunt? Si vero quemadmodum unus cunctis transitus est, ita etiam universis fit una perventio: quare ante mortem dissimiliter laborando currerent, qui simili morte exeuntes ad dissimile post mortem praemium, non pervenirent? Hoc est enim quod sequitur: Et dixi in corde meo: Si unus, et stulti, et meus occasus erit, quid mihi prodest, quod majorem sapientiae dedi operam? His enim, qui hanc vitam solam esse credunt, studium Sapientiae vanum omnino existimatur: propterea quod ejus labor praesentis vitae est, praemium autem et fructus laboris futurae. Idcirco quia laborem vident, cito ipsum laborem fastidiunt, et facile ad ea convertuntur, quae etsi sapientia nequaquam appetenda esse doceat, quia tamen eorum fructus praesens est, commodiora existimant. Sed quia Sapientia etiam in hac vita laborem suum omnino infructuosum esse non sinit, eosque qui se sectantur, magna intus consolatione refovet, ac per illuminationem veritatis in hac mortalitatis miseria de aeternitatis praemio habere fiduciam suadet, iste statim postquam pro vitae carnalis defectu de fructu vitae perpetuae dubitare coeperat, pro eadem sua dubitatione ex intima se consideratione accusat, dicens: