|
Non enim erit memoria sapientis similiter, ut stulti in perpetuum.
Sapientia enim, quae vitae praesenti mortalitatem non tollit futurae
vitae tribuit aeternitatem: et licet sapientis et stulti in exitu hujus
vitae similis conditio sit, in futura tamen vita similis memoria non
erit. Sicut enim hic eos dispar vivendi conversatio dividit, ita illic
quoque cum in memoriam venerint ut ad judicium adducatur, dissimilis pro
meritis suis retributio separabit. Neque enim futura tempora oblivione
cuncta operient, sed venient in recordationem tempore suo cuncta quae
facta sunt, ut in judicium advocetur omne opus, sive bonum sive malum
sit. Propterea sapientis memoria non in perpetuum non erit similiter ut
stulti, et futura tempora non operient cuncta oblivione, quia, cum
tempus advenerit, et iste pro merito virtutis suae gloriam, et ille pro
stultitiae suae excessu poenam percipiet. Hoc est ergo pro quo vanum non
est stultitiam devitare, et majorem sapientiae dare operam; quia, cum
praemium retributionis percipitur, quantus sit justi laboris fructus
manifestatur. Habet tamen justum quoddam taedium, haec ipsa nostrae
mortalitatis consideratio; quia dignum est ut homo quod transitorium
videt etiam prius quam finiatur despiciat? et pro eo adipiscendo, quod
diu stare non potest, inani se labore non affligat. Propter hoc rursum
de eadem pari mortalitatis conditione sententiam ingeminat, dicens:
|
|