|
Moritur doctus similiter ut indoctus: et idcirco taeduit me vitae meae.
Merito siquidem talis vita in taedium venit, quae tota confusioni
obnoxia, neque in bonis suis dum stare videtur, neque in malis suis dum
finitur, bonos a malis vel dignos ab indignis secernit. Bona siquidem
ejus sine discretione ad indignos pariter ut ad dignos perveniunt, et
mala illius bonos simul et malos parili sorte et eodem proventu
affligunt. Unde, et bona quoque vitae hujus justis in despectum jure
veniunt: quae et pro se laborantes variis doloribus affligunt, et saepe
multo labore quaesita sine utilitate possidentium ad malos a bonis et a
suis ad alienos transeunt. Quod iste considerans non solum, quae mala
videntur hujus vita, sed ea quoque quae speciem boni praetendunt, re
autem vera mala sunt, universa ad unam partem constituens, similique
aestimatione adjudicans unam de cunctis sententiam dat, dicens:
|
|