|
Multi sunt sermones hominis, quia cor hominis unum non est. Nisi enim
prius mens a fonte veritatis introrsum se per multa desideria spargeret,
nequaquam sermo foris per tam multas se assertiones derivaret. Nunc
autem quia animus rector ab amore virtutis per varia desideria in
concupiscentiam vanitatis scinditur: idcirco in approbatione ejusdem
vanitatis vario ei inconstantique judicio lingua foris per verbum
famulatur. Propterea ergo Salomon de vanitate disputans, toties in
sermone sententiam mutat, ut videlicet sensum in cogitatione per amorem
vanitatis mutatum ostendat. Cor namque humanum quod in desiderio
aeternitatis fixum non est, nunquam stabile esse valet; quoniam aestu
desideriorum carnalium toties a sua stabilitate concutitur, quoties ab
iis quibus per amorem inhaeserat, ad alia concupiscenda movetur. Quia
enim in rerum transeuntium usu fructum aeternitatis exquirit, et in iis,
quae solum ad temporis consolationem facta sunt, felicitatis gaudium
invenire se putat: ideo semper cum in rebus habitis, experientia
docente, aut jucunditatem falsam aut veram miseriam invenerit, continuo
ad alia se quasi potiora quibus, vel dolorem suum allevet, vel expleat
jucunditatem, appetenda convertit. Hinc ergo semper futura appetit,
praesentia fastidit: et fit miro quodam modo, ut qui semper in desiderio
futurum fallitur, vix aliquando in experientia praesentium omnino
decipiatur. Ipse enim sibi testis est homo; vera bona non esse haec ipsa
quae diligit; quia dum semper animo futuris inhiat, et nunquam se in iis
quibus fruitur vere felicem agnoscit: in hoc plane et ipse probat quod
haec omnia licet possint a stultis, cum non habentur pro summa
felicitate, appeti, nunquam tamen cum habentur, possunt ad summam
felicitatem possideri. Et tamen carnalis mens concupiscentiae suae
tenebris caecata, plane videre non potest quod nec ipsa omnino ignorare
potest, quod cum semper vanitatem videat in experientia praesentium,
nunquam tamen se cohibet ab appetitu futurorum. Experta improbat,
experienda laudat, et quo immoderatius in desiderio eorum quae nondum
habet, per concupiscentiam effunditur, eo graviore in defectu eorum quae
jam habet dolore vexatur. Hanc ergo fluctuationem mentis humanae
hactenus nobis Ecclesiastes in semetipso expressit cum in rerum
approbatione, vel pro fastidio praesentium, vel pro futurorum appetitu,
mente mutata, toties judicium variavit. Putavit enim in iis quae sub
tempore volvuntur aliquid stabile invenire ubi animo requiesceret: et
idcirco alia post alia quasi experiendo probans, et omnia experta
improbans, agnovit tandem nihil esse in omnibus, quod fruentibus se, aut
perpetuo consistere possit aut plenum jucunditatis fructum, dum praesens
est, exhibere. Idcirco nunc arguens ignorantiam suam, pro eo quod in
rebus mutabilibus permanentem credidit laetitiam possidere, ostendit,
quod sicut omnia non solum prospera, sed adversa quoque suo tempore bene
utenti bona sunt, ita iis qui perverso amore temporalia pro aeternis
diligunt, et in eis felices se posse fieri sperant, nec ipsa prospera
veram felicitatem conferre possunt. Male ergo fecit cum quaedam ex iis
sibi quasi potiora prae omnibus ad jucunditatem elegit; quia fortis
animus, qui per temporalia ad aeternitatis statum festinat, non solum
prospera hujus mundi interim ad consolationem expetit, sed adversa
quoque cum tempus postulat, ad exercitationem virtutis suae libenter in
usum assumit.
|
|