CAPUT 10

Tempus occidendi et tempus sanandi. Tempus destruendi et tempus aedificandi. Tempus flendi et tempus ridendi. Tempus lugendi et tempus saltandi. Et multa alia quae enumerantur, et alia multa quae enumerari non possunt. Et in his omnibus vita humana vicissitudinem patitur, et subjacet mutabilitati. Transeunt enim ista omnia super eam, et incurrunt vicissim alia post alia; et subsequuntur quae praecesserant, et rursum quae secuta fuerant, praecedunt; et sine intermissione hoc agitur in undis magnarum fluctuationum. Venit post fletum risus, et post risum succedit fletus; et cum dolori gaudium successerit, iterum gaudia in dolorem commutantur. Et omnia haec tempus habent, cum voluntas hominis se per justitiam pro tempore divinae voluntati, vel ad haec agenda sponte conformat, vel ad patienda supponit. Tempus enim habent omnia, quando ea homo vel agit secundum Deum, vel patitur pro Deo, quia secundum Deum ambulantem omnia in tempore suo si prospera eveniant, fovent; si contingant adversa, exercent. Ideo omnia tempus habent quae homo juste facere potest vel juste pati. Quod autem sine injustitia fieri non potest, non habet tempus unquam ut fiat, quia ad malum faciendum homo nullum tempus accepit, cui propter hoc solum tempus suum datum est, ut vel corrigat mala quae fecit, vel bona suppleat quae nondum fecit. Propterea peccata tempus non habent; et omnia tempus habent, quia in tempore suo omnia bene fieri habent; et bona sunt cum bene fiunt omnia, et ex omnibus non sunt peccata, quae bene fieri habent, nec sunt bona peccata, tametsi bonum est ut sint ipsa peccata. Ideo tempus non habent peccata, et permittuntur in tempore fieri peccata; et non juste fiunt quando fiunt, et juste fieri permittuntur quando fiunt; et cum facta fuerint, juste ordinantur; et fit tempus ut fieri permittantur, et non fit tempus ut fiant quia non bene fiunt, et bene permittuntur, ut juste ordinentur. Tempus plantandi, tempus lugendi, tempus saltandi, tempus acquirendi. Ubi est tempus luxuriandi et tempus inebriandi? Sed illa bene fieri possunt in tempore suo: ideo ipsa tempus habent. Ista tempus non habent, quia nunquam bene fieri habent. Sed forte contrarium videatur quod positum est tempus occidendi, tempus belli, tempus odii. Sed haec omnia bene fieri possunt; et ideo tempus habent, cum juste fieri habent. Nam est et gladius justitiae, quo reges et principes criminosos puniunt pro zelo aequitatis, et interficiunt homines damnatos pro sceleribus suis, secundum praecepta legis divinae accepta potestate in hoc ipso Deo servientes. Et hi pro defensione patriae, et pace Ecclesiarum, bella gerunt, et expugnant inimicos pacis, ne opprimant innocentes. Est et odium sanctum quo crimina odiuntur, non homines; et ipsum aliquando pro terrore salubri severitatem districtam exterius corrigendis vitiis irrogat, et intus dulcedinem dilectionis, qua salutem hominum sitit, inviolatam conservat. Propterea tempus est odii, et tempus belli: et omnia tempus habent, quando juste fieri habent. Profiteri licet mihi quod et in principio: quod ad alta et sublimia ista sensu minor sim ut narrem quod oporteat, quia quod non oportet et non convenit, hoc satis est declinasse si datur. Multa enim sunt in profundo sapientiae secreta abscondita, et non valet homo scrutari arcana ejus; et verba sapientiae ad sensum omnem excellentia spargunt de iis quae latent lumen aliquod, et ipsum modicum est ad totum. Propterea laborat homo cum videt illud, et existimat ingredi ut contempletur; et non valet nisi fuerit cum ipso sapientia, et ostendat illi intus secreta viarum suarum in parte qua gratiosus factus est ad eam. Et cum hauserit multum, hoc multum illi est, et exiguum est ipsum ad plenitudinem redundantem. Ideo multa diximus de fluctibus rerum et de agitatione contraria eorum quae sub coelo sunt; et parum est adhuc totum hoc ad totum; et erunt fortassis qui nos profusiores existimaturi sunt in loquendo, quia non attendunt multitudinem dicendorum, et eorum quae dicta sunt profunditatem. Nos breviter hoc prolocuti sumus, ut novam iterum reportemus ad principium futurae narrationis dictionem, et animos habeamus alacriores.