CAPUT 2

Et ideo omnibus experimento probatis mutabilium tandem conditionem agnoscit, et quod nihil ex omnibus quae transeunt perpetuo stare possit, fatetur, dicens:

(ECCLE. V.) Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Quare ergo tu hujus mundi, vel mala metuas, vel bona concupiscas, cum transeant universa sub coelo? Cum potius hoc veritati concordet, ut in omnibus iis nec aliquid, sive in bono, sive in malo pro summo habeas; quia transeunt omnia. Nec aliquid suo tempore abjiciendum existimes, quia juste ordinata sunt universa. Omnia enim tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Omnia tempus habent, ut nihil perpetuum semperque permanens inveniatur: sed omne quod est aut aliud subsequatur ut non ab initio veniat, aut praecurrat aliud ut usque ad finem se non extendat. Tempus etiam habent omnia certum et determinatum, quando incipiant et quando finiantur; sive etiam quandiu subsistant, et quando subsistant singula ut nihil praeter rationem sit; et prudens animus sic se, et temporibus, et temporalibus aptare studeat ut et in iis quae transeunt quasi permanentibus fiduciam suam non constituat, et in iis quae bene ordinata sunt contra dispositionem Creatoris murmurare non praesumat. In omni autem eventu veris, et permanentibus bonis se conformans, ita rerum mutabilium varietatem despiciat, ut licet unaquaque re pro tempore utatur dum praesens est, nunquam tamen in ejus transitu animum a statu suo declinare permittat. Ille enim prudentissimus est, qui sic scit transeuntia in usum vertere, ut tamen non norit in eorum defectu mentem a sua stabilitate inclinare. Omnia enim suo tempore bene utenti bona sunt, et tamen universa quae mutabilitati subjacent, licet in miseria qualemcunque consolationem praebeant, facilitatem tamen conferre non possunt. Nihil ergo suo tempore abjiciendum, et nihil non suo tempore eligendum, sed sic animus ad usum temporis praeparetur ut tamen ad mutabilitatem temporis non mutetur. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Quare ergo eligatur ad omne tempus aliquid unum, cum omnia tempus habeant? Si enim unum aliquid ex omnibus omne tempus haberet, non omnia tempus haberent; quoniam ex duobus contrariis sibique repugnantibus si tempus esset, ut alterum semper esset, tempus esset ut alterum nunquam esset. Sicque hoc nullum tempus haberet, cum illud cum quo idem tempus habere non posset, omne tempus haberet. Nunc ergo, quia omnia tempus habent, nihil unum ex omnibus omne tempus habet; sed habet suum tempus unumquodque, quando ut sit bonum es et tempus quando bonum est, ut non sit. Quando ergo tempus habet, bonum est ut sit, etiamsi bonum non est illud quod bonum est ut sit, et quando tempus non habet ut sit, bonum est ut non sit, etiamsi bonum est, quod bonum est ut non sit. Cognovit hoc Job, et suscepit bona laudans Deum in beneficiis suis, et putavit hostis, quod tempori subjaceret conscientia sancta. Tulit divitias et facultates; pignora interfecit; percussit carnem, opprobriis et injuriis lacessivit, ut frangeret adversis quem prosperis emollire non poterat. Ille autem sciens quod omnia tempus habent, sicut in bonis per continentiam semetipsum cohibuit, ita in malis quoque fortiter per patientiam adversa toleravit. Uxor autem ejus quia stulta fuit, et non intellexit quod omnia tempus habeant, putavit momentis temporum examinanda praemia meritorum: et ideo percussum videns et derelictum credens, frustra Deum coluisse increpuit, et quasi pro benedictione sua flagella meruisset, irrisit, dicens: Nunc benedic Deum, et morere (Job II). Cui ille respondit: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscipimus de manu Domini, mala quare non suscipiemus? (Ibid.) Omnia enim tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Si tempus est ut prosperis foveatur infirmus, tempus est ut adversis quoque perfectus exerceatur; si tempus est ut bona bonis et mala malis propter veritatem, et tempus est ut mala bonis et bona malis propter probationem. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo.