|
Quid causaris sub tempore omnes de legibus temporum? Temporis est
subjacere mutabilitati, et pati vicissitudinem. Nam si haec omnia in
tempore non fiunt, quando fieri habent? Extra tempora enim aeternitas
erit, et mutabilitas non erit: et non erit ibi tunc, omnia tempus
habent; sed omne quod erit, sic erit, ut pro tempore aliud et aliud esse
non possit, sed quod erit semper erit. Ergo quandiu vivis sub tempore,
patere leges temporis. Patere volens, ne forte etsi nolueris, tamen
patiaris. Patere leges temporis, ut transeas per tempus ad statum
aeternitatis. Non enim potest in tempore aeternitatem invenire, quia
post tempora tunc demum venit aeternitas: et illi post tempora
aeternitatem inveniunt, qui in fluxu temporum alternantium mente in
desiderio aeternitatis defixi, immutabiles consistunt. Omnia tempus
habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Nam et ipsum
coelum omnium temporum spatia metitur, et omnia quae sub coelo sunt
tempore transeunt, et non transit ipsum coelum a quo est tempus. Quasi
enim ex ipso coelo tempus est, et in ipso coelo tempus non est: et cum
omnia quae sub coelo sunt tempus accipiant de coelo, in ipso tamen coelo
aeternitas constat. Magnum spectaculum sapientiae visibilis imago est,
ut ex visibilium contemplatione ad aemulationem invisibilium provocemur.
Aspice coelum. Quasi moveri videtur, et mutari non videtur. Sed mutantur
quae sub coelo sunt, et inde omnis motus origo est, ubi mutabilitas
nulla est. Ideo transeunt universa sub coelo, quia in coelo cuncta
consistunt. Et ipsa quae transeunt esse suum metiuntur ex ipsis, quae
subsistunt; quia non esset certa subsistentia transeuntium si
subsistentium status non esset perpetuus. Illa enim, quae vere sunt,
semper sunt; et semper sunt quod sunt; et sunt alia, quae vere non sunt,
et ea quae vere sunt: quodammodo aemulantur, ut sint aliquid in eo quod
sunt; et cum esse coeperint id quod sunt, transeunt in id quod non sunt;
et non vere hoc sunt quod sunt, quia desinunt hoc esse, et jam non sunt,
nec vere hoc sunt quod esse incipiunt, quia incipiunt tantum hoc esse,
et nondum sunt. Ita sunt ista in vero esse errantia, et participare
videntur in ipso transitu in quo currunt, esse quod non capiunt nec
comprehendunt, licet attingere videantur, ne omnino nihil sint. Apparent
enim ibi, et cum quaeruntur non sunt, quia abierunt in nihilum unde
venerant, et non erant ex eo ubi erant. Ipsum enim in quo erant solum
vere erat; et totum quod erat ipsum erat, nec aliunde acceperat quod
erat; et in ipso admissa sunt haec omnia, ut ex eo quod ipsum vere erat,
essent, et haec aliquid. Quantum ergo participant verum esse, tantum
sunt omnia haec quae non habent in seipsis verum esse: quibus hoc totum
est esse, quod sunt ipsum quod habet verum esse. Et cum in se unum sit,
in ipsis tamen pro capacitate participantium aliud videtur esse, cum
sint ipsa alia in eo, quod non est aliud. Habet ergo singula secundum
participationem ejus, quod semper est, spatia subsistendi alia majora et
alia minora; prout sunt in eo quod nec majus nec minus est, sed idem
semper ipsum est. Ideo dividitur et mensuratur ex eo unicuique spatium
suum et tempus suum alii breve, alii longum; et sunt dies et menses, et
anni, et lustra, et saecula, et horae breves, et momenta, et instantia;
et omnia haec tempus sunt in ipsis quae transeunt, et vere non sunt; et
in ipso a quo sunt quod sunt, unum sunt et inveniuntur illic non tempus,
sed aeternitas. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa
sub coelo. Ex omnibus enim quae sub coelo sunt nihil aeternum est, sed
omnia tempori subjacent et mutabilitati. Omnia enim initium aliquando
habuerunt, aliquando habitura finem: et inter initium, et finem spatium
est ipsum temporis, quod tempus est illi quod principium habet et finem;
et ipsum aeternitas illi; quod nec principium habet nec finem. Ipsum
enim quod coepit, antequam inciperet, non fuit; et cum desiit esse, jam
non fuit; et tunc illi nihil fuit, quia illud nihil fuit; et tamen fuit
etiam tunc quod semper fuit; et idem ipsum postea fuit cum hoc fuit; et
hoc quod coepit, in illo coepit; et quod fuit, in illo fuit, quandiu
fuit; et cum fuit hoc, quod non semper fuit, fuit, et illud quod semper
fuit, quia hoc in illo fuit; et quod isti tempus fuit, quia non semper
fuit; fuit illi aeternitas, quia semper fuit. Ita ex aeternitate omnia
tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Tempus
habent quando incipiant, et quando finiantur tempus habent. Spatia
habent quandiu subsistere habent: hoc enim spatium mora est subsistendi
inter principium et finem; et ipsa spatia multorum similia, multorum
dissimilia sunt; omnia tamen aequo judicio compensata. Et cum mora fit
iis, qui in laetitia et gaudio vivunt, et in bonis ducunt dies suos,
felicitas magna videtur; et cum iis qui in aerumnis sunt et adversis
fatigantur, spatia longa procurrunt, magna miseria et infelicitas magna
existimatur, et nescit tamen homo sortem suam neque judicium Dei super
se scrutari potest: nam et ipsa tempora longa finem habent: et cum finem
acceperint, ipsa jam non sunt, quae bona videbantur; similiter, et quae
mala putabantur, jam non sunt. Et succedunt saepe bonis transeuntibus
mala mansura, et malis transeuntibus post finem, bona quae non habent
finem: et tunc bona praeterita prodesse nil possunt in multitudine
malorum, et mala praeterita in abundantia bonorum nihil obesse feliciter
consummatis.
|
|