CAPUT 4

Non ergo glorietur homo pro tempore suo, ante tempus, neque temporum adversis frangatur, qui in tribulatione est; quia transeunt omnia, donec veniat tempus, quando remetietur in aeternitate quidquid in temporum spatiis tractum est, sive majus, sive minus. Tunc longa spatia temporum non placebunt impiis transacta felicitate temporum; et permanentibus culpis quae per tempora contraxerunt, cum aeterna viderint supplicia pro temporalibus commissis. Justis autem tunc tempora sua longa etiam modica videbuntur, cum merita temporalia viderint praemiis aeternis compensari. Ante hoc tempus quidquid in tempore agitur, occultum est, sive longum sive breve sit, ut homo Dei judicium scrutari non audeat, sed paratus sit ad omne tempus, sive bonum sive malum sit, ut per bona et mala probatus transeat ad bona glorificandus. Et si interim longa sint spatia temporis, non praesumat in bonis, non corruat in malis; quia spatiis suis transeunt universa sub coelo, ut transeunte tempore sub coelo succedat aeternitas quae est in coelo.