|
Tempus nascendi, et tempus moriendi. Nunc exemplis succedentibus
prosequitur quod generaliter praemiserat, dicens: Omnia tempus habent.
Et enumerat hic et bona et mala: et post bona, mala, et item post mala,
bona; nusquam sola mala, vel sola bona. hoc enim tempore vitae hujus,
non est habere bona sine malis, nec mala sine bonis; quia mista sunt
omnia, quandiu tempus est ut omnia habeant tempus.
Tempus nascendi et tempus moriendi; tempus plantandi et tempus
evellendi; tempus occidendi et tempus sanandi; tempus destruendi et
tempus aedificandi. Primum bona et mala: tempus nascendi et tempus
moriendi. Postea mala et bona: tempus occidendi et tempus sanandi. Non
sola bona, nec sola mala; sed et bona et mala. Nec solum post bona mala,
sed etiam post mala bona: prius tamen post bona mala, et deinde post
mala bona subsequuntur. Duae quippe vitae sunt: una secundum carnem,
altera secundum spiritum. Et scimus, testante Apostolo, quia non prius
quod spirituale est, sed quod carnale est, prius est (I Cor. XV). Ergo
duae vitae sunt, prima carnalis, secunda spiritualis. Et habet utraque
vita bona sua et mala sua; quia universae viae Domini misericordia et
veritas (Psal. XXIV); quoniam ipse salvat homines, et jumenta (Psal.
XXXV); aperit manum suam, et implet omne animal benedictione (Psal.
CXLIV). Proposuit enim omni homini et bona et mala. Bona quidem, quibus
per misericordiam foveat; mala, quibus per justitiam culpas examinando
addicat. Et habet omnis vita bona sua et mala sua, ut omnia tempus
habeant, et suis spatiis transeant universa sub coelo; utrumque datur,
et utrumque proponitur; alterum ex justitia, alterum ex misericordia.
Universae viae Domini misericordia, veritas. Misericordia et veritas
obviaverunt sibi: justitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV). Si sola
mala, non esset misericordia. Si sola bona, non esset justitia. Igitur
et bona et mala proponit Deus, et potestatem electionis homini
relinquit, utra prius accipiat. Nam utraque gustaro oportet, sed utra
prius, in ipso est. Carnalis autem quasi ad haereditatem festinans, et
declinans judicium, ut careat benedictione in novissimo; prius bona
eligit, et dat illi Deus bona temporalia quae finem habeant ut illis
succedant mala mansura sine fine. Spiritualis vero prius probatur
adversis ut ad prospera perducatur, et habeat ipse quoque mala sua et
bona sua; sed mala in tempore, bona in aeternitate. Ita omnis vita
alterna sorte ducitur in consummationem, altera de bonis ad mala, altera
de malis ad bona. Et omnia tempus habent ut sint, et transeunt ut non
sint, suis spatiis procurrentia ad finem, quandiu sint. Transeunt bona
in malis, et mala in bonis; et dum transeunt aliquando moram faciunt, et
habent spatia quaedam singula prout ordinantur, donec finem accipiant.
Propterea enumerat quaedam alternantium in mundo, ut omnium mutabilium
fluctuationem ostendat. Et primo ponit bona et mala, quasi vitae
carnalis statum describens; deinde mala et bona, spiritualis vitae
exprimens conditionem. Post alternat, et mutat bona et mala; et mala et
bona, ut alteram quamdam confusionem ostendat, quia nec malis usque in
finem bona, nec bonis usque in finem mala. Sed et ante finem nunc bona
et mala, nunc autem mala et bona subsequuntur. Omnis tamen variatio haec
distributionis principium habet a bono in malum, cum dicitur: Tempus
nascendi, et tempus moriendi; et finem a malo in bonum, cum dicitur
tempus belli et tempus pacis. Quia prima vita primum bonum, et ultimum
malum. Secunda vita primum malum, et ultimum bonum habet; in medio
utriusque malis, et bonis incerta sorte fluctuantibus. In his autem
omnibus quae enumerantur pro exemplo universorum quaedam sunt sumpta de
ipsa vita humana, quaedam de iis quae pertinent ad vitam humanam, ut
totum mutabile ostendatur, quod hominis est, qui fortassis totus in
corruptionem non iret, si vel in se vel in suis saltem aliquatenus stare
potuisset. Tempus nascendi et tempus moriendi, hoc est devita humana;
tempus plantandi et tempus evelendi, quod plantatum est, hoc est de iis
quae pertinent ad vitam humanam. Opus enim hominis simul cum homine
interibit; quia sicut in homine quod nascitur, nascitur ut moriatur, ita
quod plantatur ab homine, plantatur ut evellatur. Non enim in voluntate
hominis tempus est omni rei sub coelo, sed in arbitrio Conditoris.
Quoniam omni rei sub coelo tempus est cum vult Deus, etiam si homo, cum
tempus est, non vult quod vult Deus. Propterea, quae facit Deus, facit
semper cum tempus est; quae vero facit homo, non semper cum tempus est
facit, cum vel ignorantia, quod rectum est, nescit, vel voluntate prava
appetit, quod est inordinatum. Ideo omnis rei tempus subest voluntati
Creatoris, quando tempus est ut fiat, quod faciendum est in tempore, et
omne quod fit in tempore; si ejus voluntati non concordat tempus erat
cum fieret, sed non erat tempus cum fieri debuisset. Propterea sola
opera hominum tempora sua non servant, etiam cum fiunt in tempore; quia
in ea parte solus homo tempus statutum non sequitur, ubi arbitrii
libertate abutens se sub Conditoris voluntate non moderatur.
|
|