CAPUT 6

Aliud est ergo tempus quod unicuique rei per dispositionem Conditoris tribuitur; aliud quod praesumptione humana contra dispositionem Conditoris usurpatur. In illo tempore homo cum caeteris legem patitur; hic vero solus prae caeteris legem praevaricatur. Et idcirco illic recte cum eo agitur, etiam in eo quod ipse non vult; hic vero saepe contra rectum agit, non agendo nisi quod ipse vult. Tempus nascendi, et tempus moriendi. Nemo cum vult nascitur, etiam si quando vult aliquis moriatur. Et tamen multi cum moriuntur, voluntate non moriuntur, quando tempus est, et multi qui necessitate nascuntur, nascuntur quando tempus est. Etiam ii, qui ante tempus nascuntur, nascuntur quando tempus est; et qui post tempus nascuntur, nascuntur quando tempus est: quia tempus nascendi confert necessitas, tempus moriendi aliquando eligit prava voluntas. Ideo nemo cum nascitur offendit in tempore; et multi offendunt in tempore cum moriuntur. Nam etsi natura aliquando praeterit, voluntas tamen non offendit, quia pro culpa patienti non ponitur quod non ipsius circa se voluntas, sed dispositio desuper justa moderatur. Tunc ergo tempus est omni rei quando justum est ut fiat quod faciendum est, quidquid illud fuerit. Vel a Deo sine homine, vel ab homine, cum Deo. Nam sine Deo ab homine ut aliquid fiat, ita tempus nullum est, sicut justum nihil fieri sine Deo ab homine potest. Tempus nascendi et tempus moriendi. Tempus plantandi et tempus evellendi. Possumus hic summam quamdam atque universalem mutabilitatis omnium comprehensionem attendere, ut sicut in principio de tota operis serie distinximus, ita hic quoque primo illam cui omnia subjecta sunt mutabilitatem exprimat, ac deinde eam in qua humanae actiones fluctuant, latius prosequendo immaniorem cunctis plusque metuendam ostendat. Nam prima ista quatuor quae posita sunt ad illam specialiter mutabilitatem, quae inest rebus omnibus ortum et occasum habentibus, spectare videntur, caetera omnia ad eam proprie quae in actionibus humanis versatur pertinere. Quod enim omnia orta occidunt, et aucta senescunt, propter ea quae vivunt et sentiunt dictum est: Tempus nascendi et tempus moriendi; propter ea quae vivunt, et non sentiunt; tempus plantandi, et tempus evellendi; vel pro iis quae naturalem habent ortum, primum tempus nascendi, et tempus moriendi posuit; ac deinde pro iis quae studio et industria ad vivificationem aptantur: tempus plantandi, et tempus evellendi subjunxit. Haec est ergo illa magna vanitas, vanitas vanitatum, cui parum est, ut mutabilia sint omnia, nisi adhuc in contraria rapiantur, dum transeunt universa. Quantum est enim elongare et peregrinari a proprio esse, et ire ac pergere in contrarium esse, ubi non possis omnino esse quod esse incipias, nisi id quod es prorsus esse desieris? Illic ergo durus transitus est, ubi nulla ratione subsistere potest quod sequitur, nisi prius id quod praecedit totum perimatur. Et quid putas cum de bonis ad mala itur, cum bona in mala contraria commutantur, qualis est mutatio illa, maxime illic ubi recursus nullus est: neque reditus ullus sperari potest? Nam et mala aliquando in bona commutantur, et rursum bona in mala; et saepe fit hoc ut alternatim sibi succedant utraque. Nec grave omnino illud est, quod mutuo temperantur, ut nec magna sint mala, quibus bona succedunt, neque bona optima, quae malis subsequentibus terminantur et totum hoc sustineri potest, et comparationem habet quodcunque cum acciderit, ne nimium existimetur, unum est quod cum evenerit, quis poterit sustinere.