CAPUT 7 |
Tempus tacendi et tempus loquendi. Tempus congregandi et tempus perdendi. Tempus lugendi et tempus ridendi. Omnia haec portabilia sunt: et cum evenerit homini unum aliquod horum, transit illud et venit aliud; et hoc quoque dum steterit tempore suo transit, et redit aliud quod transierat; et hoc usquequaque fit item et item quandiu vivitur; et nunquam permanet unum aliquid ut solum sit semper. |