CAPUT 8

Tempus nascendi et tempus moriendi. Haec horum similia non sunt, neque recursum habent cum semel evenerit. Una est enim mors et una nativitas: et sicut post unam nativitatem una mors, ita ante unam mortem non nisi una nativitas. Et nemo moritur qui prius natus non fuerit; nec cum semel mortuus fuerit, deinde nasci potest aliquis. Principium vitae nativitas est, mors finis et de nativitate ad mortem itur, sed post mortem ad nativitatem reditus non patet. A nativitate enim incipit tempus hominis, et morte finitur. Et propterea ista dissimiliter omnibus tempus habent; aliud, ut in eo tempus primum sit, et ipsum amplius non sit; aliud, ut in eo tempus amplius non sit, et illud semper sit. Hoc ergo gravius cunctis est, quod ita tempus habet, ut ipsum sit sine tempore, quia post ejus tempus non erit tempus quo possit denuo reparari quod abstulit et consumpsit ejus tempus. Propterea melius videtur tempus nascendi quam tempus moriendi, quia in tempore nascendi vita datur, in tempore autem moriendi tollitur vita. Et tamen qui nascuntur moriuntur, et qui moriuntur nascuntur, quoniam qui ad mortem nascuntur ex eo mori incipiunt, ex quo sub mortalitatis defectu vivere incipiunt; et qui ad vitam moriuntur, ex eo vivere veraciter incipiunt, ex quo post mortem jam mortales esse desierunt. Quocirca bona mors optanda magis est quam mala vita, quia bona morte ad bonam vitam pergitur, mala vita ad mortem malam pervenitur. Propterea omnia tempus habent, et nihil suo tempore abjiciendum: quoniam et tempus nascendi est, ut prima vita incipiat, quae per justitiam exercetur in tempore; et tempus moriendi, ut secunda vita succedat, quae praemio justitiae perfruitur in aeternitate. Postea adjungit quod sequitur: