|
Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Hoc ergo
secundum de opere est artificis, cum natura. Nam primum opus solius
naturae erat, et ipsum transitorium erat. Nunc autem opus artificis cum
natura simul subjungitur; et ipsum quoque transitorium esse
demonstratur, ut nihil maneat sub sole, laetitia quae de nativitate vel
plantatione suboritur mortis et eradicationis memoria temperetur. Deinde
sequuntur opera solius artificis sine opere naturae, et ipsa plurima
enumerantur, et omnia transitoria esse demonstrantur, ut in gradibus
suis vanitas excrescat; et tamen universa haec sicut mutabilitate vana
sunt, ita tempore congrua fiunt, ut in his omnibus homo, et si statum
aeternitatis tenere non potest, servare tamen studeat ordinem rationis.
|
|