HOMILIA XIV.

Reliquorum quae tempus suum habent
declaratio et dictorum repetitio.


CAPUT 1

Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Quaesierat supra Ecclesiastes unum aliquid in mundo in quo animo requiescere potuisset; et non invenit illud inter omnia, sive quia imperfecta erant singula, sive quia transitoria erant universa. Propterea coepit fastidire, et reprobare omnia; et tamen quaerere non desiit semper in his gaudium plenum et invenire non poterat. Tandem ergo aliquando mutabilium conditionem agnoscens, vidit se in utroque errasse, sive quod ea quae in genere suo bona erant, mala esse arguit, sive quod ea quae transitoria erant, perpetuo stare posse putavit. Nunc itaque corrigens semetipsum pro existimatione praeterita, profitetur omnia quae sub coelo sunt simul et tempore transeuntia et tempore suo bona. Quorum omnium mutabilitas et fluctuatio quanta sit, ut melius intelligi possit, universa haec non solum transire tempore, sed tempore quoque in contraria ire ostendit, dicens: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Et enumerat deinde universa in genere suo distinguens: Tempus nascendi et tempus moriendi. Primum secundum principium et finem describit cursum rerum mutabilium, ut postea eorum quae in medio versantur, mutabilitatem et vicissitudinem diligentius prosequatur. Sane quatuor sunt opera, quibus omnia temporalia et omnia tempore transeuntia explicantur. Primum est opus Dei, secundum est opus naturae; tertium est opus artificis cum natura; quartum est opus solius artificis sine natura. Opus Dei est essentiam rerum de nihilo creare materiam rerum in formam disponere, motum autem rerum sub certo ordine temperare. Propterea tria haec ad opus Dei pertinent, id est essentia rerum, forma et ordo. Haec autem tria, sicut postea auctor ipse attestatur de operibus Dei, stabilia sunt, nec temporis capiunt mutabilitatem, quia et rerum essentiae hoc quod sunt nunquam esse desinunt, et rerum formae secundum primam Conditoris sui institutionem suis generibus perpetuam identitatem custodiunt, et motus rerum primi ordinis legem nunquam transcendunt. Neque enim vel essentiae rerum nihil esse, vel formae rerum aliter esse, vel ordo rerum dispositioque ab initio, aliter se habere potuerunt; sed servant omnia primae legis normam et antiquae institutionis pactum, nunquam secus currentia adhuc cuncta custodiunt. Propterea ergo permaneant opera Dei, quia stabile est in rebus omnibus quod Deus fecit, ut maneat semper. Opus itaque Dei est creare, formare, disponere universa. Opus naturae est semina rerum de occulto sinu per incrementum producere, eademque rursum marcescentia cum concidunt per defectum ad occultum sinum, unde prodierant revocare. Opus artificis cum natura est: ea quae oriuntur de terra, studio et industria adjuvare. Opus solius artificis est in subjecta rerum materia operari vel disjuncta componendo, vel conjuncta separando; ita ut nec creare cum Deo possit, ut sit quod non erat, nec cum natura fetibus rerum incrementum tribuere, ut majus sit quod minus crat