CAPUT 2

Tres itaque opifices sunt in hoc mundo, Deus, natura et artifex imitans naturam. Sed hi tres valde dispari potentia id quod ad effectum producunt, efficiunt. Nam Deus in opere suo, nec naturae opera indiget, nec opificis imitantis naturam. Operatur enim Deus aliquando sine natura, aliquando in natura, aliquando supra naturam. Nam sine natura primum fecit ipsam naturam. Quando enim naturam fecit, cooperantem naturam non habuit. Non enim potuit quod nondum erat, semetipsum operari cum eo qui solus erat. Sic ergo primum naturam fecit sine natura, ut postea in natura, alia faceret cum natura, alia supra naturam. Cum natura quippe facit ea quae de natura secundum naturam producit; supra naturam facit, quando in natura, praeter naturae cursum solitum et posse primum, majori addita potentia aliquid ad effectum producit. Quando ergo naturam operatur Deus, et quando supra naturam operatur natura, Deo non cooperatur; quia illic tantum natura accipit, quod non erat ut sit: hic vero accipit, quod non poterat ex eo, quod acceperat, ut possit. Ergo sine natura operari potest Deus; natura sine Deo non potest, quia quod natura facit, ex eo facit quod Deus facit, et cum eo quod Deus facit. Posse enim naturae primum Deus fecit; et ut ad effectum prodeat, rursum ipse facit cum ipsa natura quam facit. Omne ergo quod natura facit, Deus facit, sed non omne, quod Deus facit, natura etiam facit: qui sine natura naturam facit. Tertio loco sequuntur opera artificis imitantis naturam, et ipse quidem aliquando cum Deo operatur sine natura, aliquando cum natura sine Deo, aliquando cum Deo simul et cum natura, aliquando sine Deo pariter et sine natura. Cum Deo operatur quando opera justitiae operatur; quia rectae voluntati, et secundum justitiam ordinatae Deus cooperatur. Sine Deo operatur, quando opera iniquitatis operatur; quoniam peccata a Deo non sunt, nec per ejus cooperationem fieri habet, quod fit contra ejus voluntatem. Cum natura operatur artifex, quando seminibus rerum ac fetibus propagandis, quibus natura incrementum subjicit, foris industriam et studium apponit. Sine natura operatur, quando praeterea, quae ad propagationem seminum spectant, et nascentium atque eorum quae vegetationis sensusque vim habent, culturam in subjecta materia studium explicat, ut aliquid quodcunque ad effectum promoveat, in quo natura patitur tantum, non operatur, quia materiam operanti praebet, non effectum operandi exercet. Talia sunt omnia opera hominum, quae fiunt super terram, ex quibus multa mortalis vitae necessitas cogit, multa suadet cupiditas, multa vanitas operatur. Et in his omnibus, quia nihil stabile invenitur, et transeunt universa quae fiunt sub sole: quae vel natura producit, vel fingit artifex imitant naturam: cuncta subjicit vanitati sapientiae contemplator, sola opera Dei permanere probans; quoniam nec creata aliquando essentia consumitur, nec dispositionis aut ordinis rerum ratio immutatur. Propterea ostendit primum naturae opera vanitati subjecta sive in iis quae natura sola operatur, quia orta occidunt, sive in iis quae cum natura artifex facit, quia aucta senescunt. Postea opera artificis imitantis naturam multa ac diversa enumerat: alia necessitatis, alia cupiditatis, alia vanitatis, et omnia vanitati subjicit quia mutabilitati obnoxia ostendit. Opus solius naturae narratur cum dicitur: Tempus nascendi et tempus moriendi.