CAPUT 3

Deinde opus artificis cooperantis naturae subinfertur, cum dicitur: Tempus plantandi et tempus evellendi. Postremo opus hominis sine naturae opera adjungitur, cum subinfertur: Tempus occidendi et tempus sanandi; tempus destruendi et tempus aedificandi. Et hoc deinde pluribus annumeratis multiplicius exponitur ut humani cordis vanitas quam multis implicata sit et late dispersa patenter demonstretur. Hoc enim ad rem maxime pertinuit ut vanitatem mentium humanarum, quae vitae mortalis incertum sequitur, quia illam arguendam suscepit et in narratione diligentius exponeret, et in comparatione anteferret. Ut caeterae omnes quasi ob hoc solum commemoratae videantur, ut illarum comparatione, haec quanta sit, agnoscatur. Tempus nascendi et tempus moriendi. Tempus nascendi est, quando ducendus est homo in hanc vitam. Tempus moriendi est, quando ab hac vita est evocandus. Interim autem post nativitatem ante mortem dum in hac vita mortali vivit, quae sustentamento indiget, et alimentis nutritur, ut subsistat. Tempus est plantandi et tempus evellendi, ut excolat homo terram de qua sumptus est, et seminet, et metat, et plantet, et carpat. Possunt autem et haec duo sequentia praecedentibus duobus per distinctionem conferri, hoc modo: Tempus nascendi et tempus plantandi; tempus moriendi et tempus evellendi. Nascente enim homine tempus est plantandi, ut fructibus terrenis alatur vita terrena. Moriente autem homine, tempus est evellendi; quia cum vita mortalis destruitur, etiam ea quae propter vitam mortalem condita fuerant, tolluntur. Quia autem infirmitati humanae post fructus terrae etiam carnis usus conceditur: idcirco post tempus plantandi et tempus evellendi, congrue etiam tempus occidendi subinfertur. In quo esu, quia mensura necessaria est, ne hoc caro ad incitamentum vitiorum sumat, quod ad sustentamentum infirmitatis accepit: statim post tempus occidendi adjungit tempus sanandi ut videlicet ipsorum animalium vitam, quae pro nostra infirmitate sustentanda in tempore opportuno, id est cum necessitas exigit, occidenda accepimus caeteris temporibus diligenti cura nutrire ac conservare studeamus. Hoc enim quasi infirmantia sanare est in quibus sibi non sufficiunt subveniendo, deficientia reparare. Unde fortasse, congrue cum dixisset: Tempus occidendi, non addidit, tempus sanandi quod occisum est. Sicut prius postquam dixerat tempus plantandi, statim adjunxit, et tempus evellendi, quod plantatum est. Quia scilicet plantata evelli possunt, sed occisa sanari non possunt. Sic fortasse si litterae sensum sequimur, nihil spirituali intelligentiae (quia postmodum vestiganda est) praejudicamus.