|
Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Quando homo destruere debeat
et quando aedificare, quispiam nequaquam quaerendum esse existimet;
quoniam hic solum hoc demonstrari putet quod homo, si forte varia
eventibus temporum subjicitur, ista dissimiliter etiam nolens patiatur.
Nos autem ad faciliorem intelligentiam haec quae dicta sunt applicantes,
dicere possumus quod tempus occidendi sit, cum Deus peccata hominum
punire volens, ad castigationem gladium interfectionis adducit; tempus
vero sanandi, cum afflictos et tribulationum plagis saucios refovens,
solita miseratione restituit. Et plane hoc magis veritati consonum esse
videatur ut hic tempora rerum accipere debeamus, non quae humanae
voluntati serviunt, sed quae divinae obtemperant dispositioni. Neque
enim tempus est cujusque rei, cum homo vult, et Deus non vult. Quia et
homo saepe vult cum tempus non est et cum vult Deus semper tempus est.
Propterea omnia tempora ad divinam referuntur ordinationem: et dicitur
tunc tempus esse omnis rei, cum a Deo juste disponitur, sive ad
castigationem et correptionem criminis, sive ad consolationem
infirmitatis. Tempus occidendi et tempus sanandi. Tempus destruendi et
tempus aedificandi.
|
|