CAPUT 6

Tempus spargendi lapides et tempus colligendi. Quid autem secundum litteram hoc sibi velit, merito quaeritur: cum tale aliquid ut inter humanas actiones tempus habere putetur, otiosum omnino atque incongruum videatur. Nisi forte ita intelligendum sit ut quia dicturus est in sequentibus: Tempus belli et tempus pacis, convenienter hic praemittat tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, ut videlicet tempore belli instante colligantur lapides ad exstruendas munitiones et moenia murorum adversum obsidiones; tempore vero pacis, quia nulla pericula bellorum imminent, aggeres munitionum dispergantur, quatenus cunctis accessus sine contradictione patescant. Nec superfluum videri debet propterea quod supra dixerat: Tempus destruendi et tempus aedificandi quasi idem secundo repetitum sit; quia illud de aedificiis domorum et habitaculis hominum convenientius dictum accipitur; hoc vero magis proprie ad munimenta murorum refertur. Potest tamen alius sensus fortassis magis idoneus sub his verbis intelligi. Nam quia supra praemiserat: Tempus occidendi et tempus sanandi, ne forte putaretur solos malos, et eos qui pro peccatis suis puniendi sunt ad interfectionem exponi: ostendit nunc justos etiam, aliquando Deo permittente, in exemplum malorum et castigationem cum impiis et peccatoribus et mortibus subdi, et exsiliis ac proscriptionibus dispergi, sicut per Petrum dicitur: Tempus est, ut incipiat judicium a domo Dei (I Petr. IV). Quod autem lapidum nomine justi significentur, per Jeremiam manifeste ostenditur, cum dicit: Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV). Et Isaias rursum: Ponam omnes muros tuos in lapides sculptos, omnes filios tuos doctos a Domino (Isa. LIV). Ergo tempus est spargendi lapides, ut justi in hac vita veram requiem non esse ex ipso sui dispersionis et concussionis labore intelligant. Et rursum tempus est lapides colligendi, ut post attritionem exsilii corporalis, ne deficiant animo iterum pace reddita temporali beneficio ad aeterna convalescant. Sic quod occultum est difficile in unam aliquam partem judicari potest: quoniam idcirco sermo divinus in quibusdam locis se a nobis dissimulat, ut se etiam illic ubi manifestus putabatur, scrutatione dignum ostendat.