|
CAPUT 1 |
Non nos igitur pigeat iterato parabolarum istarum duritiam attentare: donec forsitan usu sermonis attrito cortice verbi ejus interiora patescant. In temporibus enim sumus, et volvitur nobiscum sermo noster, donec stabiliamur in eo quod tempore non mutatur: hoc autem est, ut humanas maxime actiones contemplemur: quia in illis est, quod ingemiscimus, totum vanitatis. |