|
Tempus belli, et tempus pacis. Propter tempus occidendi, tempus belli
ordinatur: propter tempus sanandi, tempus pacis subsequitur. Et erat
illud primum, hoc autem novissime commemoratum est: ut principium, et
finis, cum mediis omnibus laboribus et periculis concludatur: ut vita
hominis nunquam tuta sit, quae pertransit ut desinat. Exivit enim homo
ut recederet, et non staret cum Deo: et fecit pactum dilectionis ad
voluptatem hujus mundi, ut requiesceret in ea. Et noluit Deus foedus
istud sustinere ut permaneret in abalienatione: et suscitavit contra eum
quae perverse dilexerat, ut adversarentur, et affligerent illum: et
factum est homini bellum cum omnibus quae in mundo sunt, ut dolorem et
afflictionem inveniat in eis donec revertatur ad pacem cum Deo. Tunc ad
pacem ejus se component omnia: ut subjecta sint humili quae fuerant
adversa elato. Primum enim cuncta pacata fuerant, sicut in novissimo
pacabuntur universa: ut in medio quae transeant incerta sorte
percurrant; donec veniant ut vel sub judicio cadenti in perpetuum
adversa sint omnia, vel feliciter consummatio, subjecta sint universa.
Ubi enim odium aeternum erit, illic erit et bellum perpetuum: et ubi
erit aeterna dilectio, ibi pax sempiterna constabit. Neque ibi dicetur
tempus pacis, et tempus belli, sicut non dicetur tempus dilectionis, et
tempus odii: sed erit bellum, et pax: bellum sine fine, et sine fine
pax. Non ergo existimet homo valde metuendum bellum, cui potest pax
succedere: neque pacem illam veram, quam bellum subsequens potest
perturbare: quia cuncta, quae transeunt, vana in hoc ipso reputanda sunt
quod in bono, similiter et in malo, semper permanere non possunt.
|
|