|
Tempus occidendi et tempus sanandi. Quae fuerunt tempora occidendi, et
tempora sanandi? Miserabile principium humanarum actionum, ab occisione
et interfectione. Sic incipere debuit opus vitae morti addictae, ut
sententiam sequeretur auctoris: Maledicta saeviens in necem suam.
Percurramus animo tempora praeterita, et videamus bella et
interfectiones ab initio facta, usque adhuc, gentium et gentium, et
innumerabilium populorum. Et sustinuit Deus humanum genus saevire in
viscera sua: et in his omnibus operatus est judicia sua, furores hominum
intorquens ad vindictam justitiae suae, ut alii juste paterentur, quod
alii injuste voluerunt. Et surrexerunt alii et multi interficiebantur et
damnabantur; et multi interficiebantur et salvabantur; et alii a morte
interfectionis liberabantur, et ad damnationem servabantur, et alii
liberabantur, ne damnarentur si interficerentur. In omnibus his justum
judicium complevit super eos: ut castigaret et parceret secundum
moderamen aequitatis qua disponit universa Deus. Propterea tempus est
occidendi et tempus sanandi: et alii faciunt quod voluit, alii patiuntur
quod nolunt, et sedet desuper Arbiter justus, faciens quod vult, et
disponens omnia ut timeatur. Tempus occidendi et tempus sanandi: Tempus
destruendi et tempus aedificandi. Quanta a principio aedificaverunt
amatores hujus saeculi, et nomen suum in terra sua vocaverunt, ut famam
haberent apud posteros gloriosam. Laboraverunt enim labore gravi in
operibus suis, ut starent post ipsos monumenta jactantiae illorum: et
invaluerunt usque ad aliquid magna industriae suae signa posteris
relinquentes; et apparent adhuc vestigia quaedam ruinarum in ipsis,
praeteritorum saeculorum: et miramur ipsos quos non videmus, quod talia
potuerunt, et magis ingemiscimus super eos: quia cum essent ipsi homines
ad aeternitatem conditi, vana dilexerunt: et evanuerunt, quia vani facti
sunt in ipsis. Perierunt enim ipsi: et post ipsos opera eorum
ceciderunt, et successerunt alii: et fecerunt ipsi quoque opera magna,
et abierunt post haec in nihilum: et destructa sunt omnia, quae
fecerant, pariter cum ipsis. Et iterum alii surrexerunt, et
aedificaverunt, et non intellexerunt ubi esset prior generatio, et opera
ejus: ut viderent vanitatem quae est sub sole. Et permisit eos Deus
frustra laborare, ut aedificarent peritura: ut intelligat homo vanitatem
suam, ut destruatur quod aedificatum est, et iterum quod destructum est
aedificetur: et non sit stabile opus hominis super terram. Ideo omnia
tempus habent: ut erudiatur homo de vanitate sua, et de incerto vitae
mortalis per quam ambulat.
|
|