|
Tempus flendi et tempus ridendi: tempus lugendi et tempus saltandi.
Fletus et risus ad animum pertinent. Luctus vero, vel, ut magis proprie
dicatur, planctus, et saltatio ad corpus. Fletu itaque et risu dolor et
laetitia mentis exprimuntur: planctus autem et saltatio eadem ipsa
significant, sed quando per corporis motum demonstrantur. Tempus flendi,
et tempus ridendi: templus plangendi, et tempus saltandi. Habent omnia
haec tempus suum in hominibus, dum currit vita ista mortalis: et
permittit Deus varia sorte, et eventu dispari, secundum altitudinem
judiciorum suorum, et profundum consilii sui, quo disponit nos, ut haec
currant et varientur super nos, prospera adversis alternando, et adversa
prosperis commutans in tempore. Et veniunt tempora laeta, et rident
homines, et saltant, et putant bene sibi esse: et obliviscuntur saepe
Creatoris sui, et se morituros esse non animadvertunt. Sola enim
praesentia respiciunt, et laetantur in eis quasi permansura sint semper;
nec conditionem suam et vitae mortalis dubium attendunt, neque cogitant
pericula superventura. Et ideo secure peccant, et effundunt se in
voluptates noxias, et ambulant post desideria cordis sui in intuitu
oculorum suorum, ut faciant quae non oportet, et multiplicent iram et
indignationem. Et videt hoc Deus, et super seminat dolores, et
amaritudines lasciviis male dulcium voluptatum: et revocat ac cohibet
effluentes ut non eant in omnem abalienationem. Tunc venit tempus
flendi, et tempus plangendi: et dolent homines, et causantur saepe Deum
quando bene cum eis agitur. Ipse autem dissimulat pravitatem illorum, et
post tempus miscet iterum prospera adversis, ne deficiant: et rursum cum
tempus est, adversa prosperis, ne praesumant: et hoc saepe agit nutriens
et exercens, castigans et refovens hominem, ut discat esse timoratus: et
sciat quoniam apud Dominum est potestas vitae, et mortis. Propterea est
tempus flendi, et tempus ridendi: tempus plangendi, et tempus saltandi.
Et succedit his tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Hoc
tempus post illa enumeratum est, sed ordinatum in illis: quia in tempore
saepe simul sunt causae, quae unam temporis rationem conducunt. Tempus
spargendi lapides, et tempus colligendi. Omnis mundus exsilium est iis
quibus coelum patria esse debuisset: sed tamen animi mortalium usu
coalescunt, et incipiunt homines diligere loca sua, et terras suas in
quibus nati fuerant, vel nutriti; et succedit grandis oblivio aeternorum
pro temporalium affectu: et nisi Deus tergeret istas passionum inolitas
suavitates, non erat quo intraret ad nos desiderium ejus. Propterea dat
judicia sua, et veniunt commotiones, et concussiones gentium, et
transmigrationes populorum: et surgunt alii, ut rapiant non sua, et alii
diripiuntur, et disperguntur, et iterum fortiores quibus posse datum
est, et ipsi cum venerint, ejiciunt eos, qui aliena violenter rapuerant,
et possident non sua, et fluctuat mundus in semetipso: ut videat homo
non esse hic stabilem mansionem, et assuescat paulatim abstrahere
animum, et solvere a vinculis terrenarum delectationum. Propterea venit
tempus spargendi lapides, ut non sit stabilis mansio super terram: et
cogatur homo suspirare in exsilio suo ad patriam, ubi manent gaudia
inconcussa, et pacis securitas nulla superveniente infestatione
turbatur. Hoc ergo facit dispersio lapidum in tempore suo. Sed quia
humana infirmitas corruit cito, et non potest diu in adversis salva
consistere, venit post tempus dispersionis tempus collectionis: ut
quiete temporis convalescat in hoc ipso admonita sapere, et experiri
quanta sint gaudia venturae quietis; ut ad illam festinet ubi timor
dispersionis non est, neque exsilii aerumna metuitur, quibus aeternitas
vitae in patria data est. Tempus spargendi lapides, et tempus
colligendi. Deinde iterum aliud tempus sequitur post tempus istud: et
nominantur alia quae et ipsa tempus habent saepe cum iis, quae dicta
sunt temporibus, unum: saepe extra tempora ista tempore suo seorsum
aliud.
|
|