|
Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Castis
amplexibus tempus datum est, ut seminetur caro in propagationem, et
humani generis seges, quae quotidie per totum mundum morte metitur,
studio generationis reparetur. Pactum enim institutionis primae, qua ex
carne caro sumenda erat sine carnis contagio, post peccatum primae
praevaricationis in carne peccati, per indulgentiam confirmatur, non
solum pro explendo officio, sed etiam pro conferendo remedio: ne
scilicet motus carnis immoderatius jam effervens turpius in omnem
praevaricationem proflueret, si licite nusquam laxari potuisset.
Praescribitur itaque meta usquequo se sine pudicitiae damno extendere
possit carnis affectus: ut quod in matrimonii castimonia per
concessionem agitur, etsi ad infirmitatem pertineat, ad turpitudinem
tamen non imputetur. Sed ne rursum blandimenta voluptatis avertant
animum in oblivionem Conditoris, salubri dispensatione aliquando homo et
a concessis suspenditur: ne forte si his, quae in praesenti dulcia
videntur, immoderatius inhiet, ad ea quae aeterna sunt non festinet.
Propterea datum est tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab
amplexibus. Tempus enim amplexandi datum est, ut reparetur mortalitas et
excipiatur mortalium infirmitas: tempus longe fieri ab amplexibus datum
est, ut, dum caro a carnis delectatione subtrahitur, ad spiritualem
animus delectationem nutriatur. Tempus amplexandi et tempus longe fieri
ab amplexibus. Quando enim colliguntur lapides, tempus est amplexandi;
quando vero disperguntur, tempus longe fieri ab amplexibus: quoniam
idcirco tempora augustiae data sunt, ut caro afflicta a suis se
delectationibus temperet: ut post in tempore gaudii et consolationis se
cum timore et reverentia ab excessu castiget. Sunt et amplexus charorum
et contubernia societatis amicae, in qua praeter carnis experientiam,
convictus dulcis gratissimo foederatur consensu qui et ipsi solvuntur
tempore suo, ne cor hominis in homine requiescat, donec veniat quod non
solvitur pactum charitatis aeternae. Propter haec omnia tempus est
amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus: ut in tempore non
quaerat homo quod aeternum est, et qui hominis viventis societatem
diligit, cogitet semper morituri separationem.
|
|