|
Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Quae sunt bona quae primum
acquiruntur, et postea perduntur? Perdita enim fuerant quaedam bona et
acquisita sunt postea, ut deinceps perdi non possint. Et erant rursum
alia bona non similia prioribus, quae tamen bona visa sunt: et erat vere
aliquid in eis ad bonum, sed non ut prima bona quae vera erant. Et ista
bona non bona erant hominis ad verum bonum: et venit homo postquam vera
amiserat, et acquisivit falsa bona, felicem se existimans in illis.
Voluit enim consolari et habere in tempore quod aeternitas confert: et
collegit peritura, quae tenere non posset; et concessit hoc Deus, ut
boni distantiam agnosceret, et erudiretur vanitate sua, ad convertendum
se in ea quae vera sunt. Propterea ergo dimisit Deus cor ejus, ut
congreget ea quae stare non possunt et ea ipsa in tempore suo nunc
tribuit acquirenda, nunc acquisita subtrahit: probans hominem in cunctis
operibus suis, et ostendens vana omnia esse sub coelo. Propter hoc datur
tempus acquirendi; et tempus perdendi: ut dum adeptus fuerit homo quae
concupierat, discat experiendo quod possint haec gaudia conferre iis qui
magni aestimant peritura: cum vero habita perdit agnoscat quod omnia
quae invito tolli poterant, fuerant etiam cum possidebantur extranea.
|
|