|
Tempus scindendi, et tempus consuendi. Qui scindit, unita dividit: qui
autem consuit, divisa et separata conjungit. Omnia haec in vita hominum,
quousque mutabilitati subjacet, sine cessatione agi iste prospexerat: in
qua societas humanae conversationis, nunc quia utilitatis aliquid
conferre videtur, appetenda est; nunc vero quia saepe eadem detrimentum
adducit, fugienda. Habet ergo consutionem suam tempore suo consensus
socialis; habet et scissionem suam in tempore suo zelus justae
contradictionis; ut et bene volentibus et bona agentibus assensu et
opere uniamur; ab his autem qui prava diligunt et iniqua operantur,
animo pariter et operatione dividamur. Sed ne forte haec sententia eadem
videatur cum illa qua supradictum est: tempus amplexandi et tempus longe
fieri ab amplexibus: quoniam in illa similiter de conjunctione et
separatione socialis dilectionis tractari asseruimus, possunt non
inconvenienter quae illic dicta sunt tantum de amore ac dilectione
significanda accipi: quae vero hic memorantur, ad quamcunque societatem
sive pactionem quamlibet in qua idem consensus est et concordiae
placitum, figurandam referri. Sic se similitudines rerum praestant ad
sapientiam intelligendam: et utitur ipsa sapientia operibus suis ut se
manifestet in nobis. Multa sunt quae in parabolis dicuntur et profunda
scrutatione digna; sed non cuncta exire volunt, ut semper intus
requirantur.
|
|