CAPUT 8

Tempus tacendi, et tempus loquendi. Prius tempus tacendi, postea tempus loquendi. Sapientia enim de corde exit, nec aliunde lingua habet quod recte proferre possit, nisi prius verbum intelligentia formet. Propterea prius est tempus tacendi, post tempus loquendi: ut prius in silentio sagax cogitatio in se sapientiam colligat, quam lingua postmodum ad audientiam aliorum per verbum emittat. Propter hoc etiam tempus est tacendi et tempus loquendi, quoniam auditores verbi aliquando illud cum desiderio et amore suscipiunt, aliquando vero sine reverentia abjiciendo contemnunt. Quapropter tempus tacendi est, cum auditores admonitionis omnimodo impatientes aspicimus; tempus autem loquendi, cum eos verbum vel desiderare vel saltem sustinere velle videmus. Propter hoc quoque tempus tacendi est, quia in iis quae discutere non possumus, praesumere non debemus. Et item tempus loquendi: quia alia quae possumus comprehendere, propter eruditionem proximorum necesse est non reticere. Unde non solum opera hominum, sed et verba fugientis vitae incertum sequuntur, ut totum vanitas occupet: et nihil stabile vel constans relinquatur: cum nec semper dicere possimus quae scimus, nec semper quae novimus, retinere: et nunc tacuisse noceat, quae dicenda fuerant: nunc vero dixisse culpa sit, quae fuerant reticenda. Item saepe non possumus, cum volumus: et sapere non volumus, cum possumus: saepius autem utrumque non debemus, cum facimus. In hoc magnum est incertum, et caligo ignorationis profundae: ut jactetur homo de tempore ad tempus, et non intelligat tempus suum in omni opere suo.