CAPUT 9

Tempus dilectionis, et tempus odii. Multa sunt quae diliguntur in hoc mundo, et similiter odiuntur plurima. Et in omnibus, quae diliguntur, pauci veritatem diligunt: et in iis, quae odiuntur, pauci odiunt iniquitatem. Propter hoc diligunt homines, et putant saepe bene se diligere, et male diligunt: quia in iis, quae diligunt, veritatem non diligunt: nec ea diligunt, propter veritatem. Similiter odia exercent plurimi, et jactant zelum suum pro justitia et aequitate: et latet intus rixa in corde, et furor saevus odio se pascens iniquo. Et propterea non possunt discernere tempus suum primitus amor, et odium: quia non sequuntur judicium justitiae et veritatis, sed suo nutu feruntur in appetitus pravos, ut faciant quae volunt. Diligunt, et odiunt, amant, et zelant, saepe, quae non debent, saepe quando non debent: et confusio fit magna amoris et odii, et dispergitur cor in universam vanitatem fugiens, quae recta sunt et quae prava sunt concupiscens. Propterea positum est homini tempus amoris et odii: ut intelligat et discernat quando ex iis, quae pro tempore bona et mala esse possunt, aliquid vel appetere debeat vel declinare. Nam extra tempora quaedam sunt quae tempore non mutantur, ut aliud esse possint: et sunt in his bona et mala. Et quae bona sunt, aeterna sunt, ut semper bona sint, et quae mala sunt, similiter aeterna sunt, ut semper sint mala. Non de illis tibi dicitur: Tempus dilectionis, et tempus odii. Nam illi aeterna dilectio est, et odium aeternum: quoniam quae diligenda sunt, ibi semper diligenda sunt: et quae odienda sunt, semper sunt odienda. Interim autem nunc in tempore dum cuncta incerta sunt, ea quae transeuntibus nobis occurrunt, pro tempore se commutant, ut alteri in malum cedat quod alteri faustum exstiterat: et quod iste adversum doluit, ille sibi feliciter provenisse cognoscat. Propterea in iis omnibus, quae tempore transeunt, tempus est dilectionis et tempus odii: ut non firmet cor suum homo ad ea vel dilectione, vel odio: quae possunt et odio habita iterum juste diligi, et dilecta rursum juste odio haberi.