HOMILIA XVI.

De spirituali intelligentia eorum quae de
tempore dicta sunt.


CAPUT 1

Sed jam tempus est ut post excursum temporum, secundum ea quae foris volvuntur in tempore, spiritualis etiam intelligentiae recordemur. Paulatim namque promovet se sermo sapientiae ad spiritualia contingenda, ut exercitatum animum ad interiora subducat. Duas ergo vitas supra distinximus: unam secundum carnem, alteram secundum spiritum. Vita autem carnalis tempore prior est, eo quod omnis homo prius in carne nascitur quam in spiritu renascatur: et omnis qui vivit in carne, vel secundum carnem ambulat, et vitam spiritualem nondum attigit: vel secundum spiritum ambulat, et vitam carnalem abdicavit. Quapropter omnis spiritualis ex carnali spiritualis factus est: sed non omnis carnalis ex spirituali carnalis est effectus. Vita enim carnalis semper vel sola est, vel prima, ut illam omnis homo vel solam teneat, ut spiritualem vitam nunquam inchoet: vel prius habitam spiritualis vitae studio subsequente commutet. Utraque haec vita sectatores suos habet: carnalis quidem eos qui vitae praesentis gaudia diligunt; spiritualis vero eos qui futurae vitae jucunditatem inquirunt. Quorum illi quidem blandimentis terrenarum delectationum carnem fovent, hi vero studio virtutum in spe ac desiderio futurorum spiritum exercent. Cum duobus istis populis mundus per temporum mutabilitatem ad finem decurrit, donec veniat ut statuto pacto justitiae amborum judicium fiat. Placuit enim Deo ut ostenderet divitias gloriae superventurae in vasa misericordiae, etiam vasa irae in sustentatione per temporalem misericordiam traducere: et ipsa similiter vasa misericordiae, ut justitia et veritas adimpleatur, nunc interim molestiis tentationum exercere: ut habeat omnis vita et quod de misericordia gratuitum accipiat, ne bonitas relinquatur incognita; et quod de justitia districtum sentiat, ut veritas fiat manifesta. Propterea itaque proposuit Deus omni homini et bona et mala, ut utrumque demonstraret, misericordiam scilicet et veritatem: alterum, quo sine merito gratis beneficium tribuit; alterum, quo malo merito poenam dignam rependit. Propterea disposuit ut utrumque accipiat homo; et reliquit potestatem homini quid prius velit ut accipiat. Apposuit autem conditionem electionis in utroque, ne forte excusabilis sit concupiscentia prava: ut si homo bona temporalia in hac vita ad jucunditatem eligeret, aeterna adipisci non valeret; et si se hic flagello castigationis in judicio veritatis sponte supponeret, in futura vita tormenta damnationis non sentiret. Reprobi autem qui vitam temporalem diligunt, et ejus jucunditatem vitae perpetuae gaudiis anteponunt, bona praesentia toto desiderio amplectuntur, atque in eis omnem felicitatem suam constituunt: electi vero temporales dolores patienter sustinent, ut ad ea, quae promissa sunt, gaudia aeternitatis possint pervenire: et in eorum respectu quidquid transitorium est, si amarum videtur, non metuunt; si dulce, non concupiscunt. Unde accidit ut carnalis vitae amatores prius habeant bona, deinde mala accipiant: spirituales vero prius adversis exerceantur, deinde ad bona pertingant. Illis prima bona, ultima mala: istis prima mala, ultima bona. Sed quia rursum omnia, quae in tempore transeunt, confusa sunt et permista, ut ordinem non servent, sive de bono in malum, sive de malo in bonum, idcirco nunc interim inter principium et finem multiplex vicissitudo incurrit: ut scilicet nunc post bona mala, nunc post mala bona, et malis pariter et bonis incerta sorte contingant. Omnia ista dum de temporum volubilitate, et vicissitudine eorum, quae in tempore variantur, distinctionem quamdam proponeret Ecclesiastes, pro exemplo universorum diligenter expressit, ut et bonorum et malorum simul sortem provectumque in contraria currentem ostenderet. Cum enim dixisset omnia quae sub coelo sunt temporis rotatu variari et in contraria ferri, subjunxit exempla, et enumeravit multa de omnibus ut omnium natura patesceret. Et in iis quae enumeravit, quaedam sunt in quibus commemorantur bona et mala - quaenam in quibus mala et bona, ut et carnalium et spiritualium pariter status et conditio agnoscatur. Septem enim sunt in quibus bona prius commemorantur, postea mala; et iterum septem in quibus mala prius dicuntur postea bona, ut universitas in utraque parte usque in finem decurrat. Septenario quippe tota haec vita praesens exprimitur: quae septem dierum curriculo provolvitur usque ad finem suum. Habent ergo mali septenarium suum, et boni similiter septenarium suum habent; quia tota haec vita malorum est de bono in malum, et tota bonorum de malo in bonum cuntium. Cujus vitae principium malorum est in bono, et finis in malo; bonorum autem principium in malo, et finis in bono, mediis alternatim fluctuantibus. Media enim incerta sunt: et ob hoc etiam quod medium positum est, dubie est pronuntiatum, sive de bono in malum, sive de malo in bonum. Medium enim fuit tempus spargendi lapides et tempus colligendi: et ipsum ambiguam expositionem suscepit, sive de bello sive de pace significans, ut media incerta relinquantur. Si enim in hoc, quod prius dicitur, malum est, et quod postea bonum, jam octo erunt illa in quibus prius mala, postea bona nominantur: et sex in quibus prius bona postea mala commemorantur; quia bonorum vita recte ad numerum beatitudinis transit, malorum autem intentio simul, et vita temporalitatis laborem non excedit. Sic una est veritas quocunque sententiam per interpretationem intorseris. Multa sunt alia quae forte convenienter in hac enumeratione vel distinctione dici potuissent. Sed nos fastidium quantum possibile est, evitantes, ad ea quae dicta sunt spiritualiter exponenda veniamus.