|
Tempus longe fieri ab amplexibus. Post tempus enim amplexandi, sequitur
tempus longe fieri ab amplexibus; quia humana mens, licet aliquando per
gratiam sublevata, ad tactum internae dulcedidinis admittatur: tamen
cito infirmitatis suae pondere pressa, ad terrena rursum, et solita
cogitanda relabitur. Haec sententia licet specialiter ad malos pertinere
videatur, eo quod quasi prospera et bona principium ejus, finis vero
adversa commemorat; hanc tamen distinctionem in praecedentibus sex quae
exposuimus observasse sufficiat, ut caetera quae sequuntur ad generalem
potius significationem applicemus. Aliud enim per dispositionem notatur,
atque aliud per significationem exprimitur; quia dispositio ordinis
quasi distinctionem personarum innuit, significatio vero per sententiam
rerum tantummodo veritatem ostendit. Ergo id quod pro malis tantum vel
bonis ordine dicendi commutato narratur sine discretione in bonis
pariter, et malis non inconvenienter accipitur, ut etiam nonnunquam hoc
magis ad bonos secundum significationem pertineat, quod vitam
reproborum, quantum ad ordinem pertinet narrationis, demonstrat.
Possumus tamen et hoc ipsum de reprobis quibusque non inconvenienter
dictum accipere: qui etsi aliquando ad amorem boni, secundum quemdam
affectum, speciem virtutis habentem, quasi ad amplexum sapientiae
approximare videntur, tamen quia mentem a desideriis carnalibus et
cupiditatibus terrenis non dividunt, cito ad solita relapsi, in eo ipso
quod appropinquasse videbantur, longe fiunt. Sicut ergo electi ab
amplexu summae veritatis ad tempus suspenduntur, ut ejus desiderio ex
ipsa sui dilatione amplius inardescant, et tandem desideratam plenius
capiant, ita reprobi quoque ad tempus secundum quemdam modum, ut videant
quo confundantur, nec sit excusata malitia, sinuntur, ut ad eam
cognitione aliqua contingendam accedant. Sed hoc interest, quod justi
quique atque electi post degustatam interni boni dulcedinem ideo ad
tempus repelluntur, ut amplius desiderio ardeant; reprobi vero post
agnitam veritatem abjiciuntur, ut ex ipsa cognitione contra se suae
damnationis testimonium sumant. Illi ergo admittuntur, et repelluntur ut
provocentur; isti admittuntur et abjiciuntur, ut confundantur. Sic
philosophi gentilium in parte plurima admissi fuerunt; sed non de prope
contingebant sapientiam, neque illam ad se attraxerunt ut perfruerentur
suavitate illius. Viderunt enim, et cognoverunt, et diligere se
putaverunt, sed erat peregrinus amor de longe, speciem commendans, sed
non hauriens suavitatem illius. Procul quasi extentis brachiis, et
manibus expansis, amplexum facere voluerunt; et non erat dilectus inter
ubera ut fortiter astringeretur, et moram faceret, et permaneret; et
ideo cito et velociter fugit ab eis, nec potuit charitate extranea
retineri. Fugit igitur dilectus. Sed dilectus non fugit ut effugiat; sed
abscondit se tantum, et celat in irritationem dilectionis, ut quaeratur
in desiderio, et non inveniatur, quoadusque ardentissime diligatur. Et
saepe iterum revertitur quasi permansurus, et praestat se experiendum;
et post modicum rursum elabitur, fructum reservans in posterum. Et in
his omnibus tempus est amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
|
|