|
Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Quando est tempus acquirendi,
nisi quando tempus est amplexandi? Et rursum, tempus perdendi quando
est, nisi quando tempus est longe fieri ab amplexibus? Quando enim
dilectus praesens est, successus omnium virtutum multiplicatur, et
repletur domus interior abundantia et ubertate. Tunc sterilia fructum
faciunt, et quae emarcuerant impinguantur fecunditate, et divitias suas
anima ipsa miratur quas possidet. Flagrant affectus sancti, desideria
casta, motus autem adversi sopiuntur; et quidquid repugnare consueverat,
vel importunum obsistere, longe fit, ut pacata sint et quieta universa.
Bene agendi facultas pro voto suppeditat, et divitis voluntatis copia
usque ad operum sanctorum multiplicationem redundat. Hoc ergo tempus est
acquirendi, quando merita sancta cumulantur, et bonorum operum merces
multiplicatur in thesauris aeternarum divitiarum. Sed ne forte successus
continuus aliquatenus cor humanum per elationem praecipitet, sequitur
tempus perdendi, ut dum ab eo ad tempus salubri dispensatione successus
virtutum tollitur, melius per humilitatem in virtute solidetur. Sic
itaque mens sancta intus in amplexu sapientiae requiescens, virtutum
divitiis augetur; foris autem sparsa per occupationem stringitur
egestate, et attenuatur inopia: quemadmodum e contrario carnales quique
perituras opes laborando colligunt, et dum amplexibus voluptatum vacare
coeperint, easdem mox otiose et luxuriose vivendo consumunt. Possumus et
alio intellectu tempora acquirendi et tempora perdendi convenienter
accipere. Duae quippe vitae sunt, activa, scilicet, et contemplativa:
quarum una, id est activa, in studio bonorum operum laboriosa
exercitatione meritorum sanctorum lucra colligit; altera vero, id est
contemplativa, in cognitione veritatis peccata dilectione requiescit.
Quas videlicet vitas recte per duas Jacob uxores, Liam scilicet et
Rachel, significatas accipimus: quarum una, id est Lia, lippis quidem
oculis, sed fecunda exstitisse dicitur; altera vero, id est Rachel,
oculis pulchris, at sterilis, fuisse perhibetur. Activa quippe vita in
prole boni operis fecunda est, sed contemplativa in cognitione veritatis
perspicua. Et quia in utraque vita vicissim sanctorum virtus exercetur,
et alterna quodammodo mutatione convertitur, ut scilicet nunc ejus
patientia probetur in labore operis, nunc vero ejus desiderium
reficiatur in dulcedine contemplationis; recte nunc dicitur: Tempus
acquirendi, et tempus perdendi. Tempus enim acquirendi est, cum devota
mens in studio boni operis meritorum lucra multiplicat, et quasi deinde
tempus perdendi sequitur, cum pro amore quietis intimae libenter
sustinet detrimenta operationis. Quasi enim voluntarie divitias
postponit boni operis, ut possit vel cum modico quiescere in dulcedine
contemplationis. Cui tamen ex hoc nihil meritorum suorum minuitur, quae
ipso desiderio et amore summi boni amplius quam operis studio
promeretur. Tempus acquirendi, et tempus perdendi. De perversis
quibusque constans est: quod si quando aliquid boni recte agendo
acquirunt, cito illud, quia in bono coepto perseverantiam non habent,
amittunt. Quibus profecto tempus acquirendi prodesse nil potuit, quia
illi tempus perdendi acquisita successit. Quos saepe in hoc ipso majus
detrimentum sequitur, quia pro iis quae acquisierunt intumescunt, sed
pro iis quae perdunt non humiliantur.
|
|